FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61  
62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   >>   >|  
iissent, didicere quicumque negotium attigissent, Patres fuisse catholicos, id est, nostros. Neque hoc sibi suisque vulnus inflictum Laurentius Humfredus[66] tacuit; qui quum alte Ivellum quoad caetera sustulisset, unam ei notam aspersit inconsiderantiae, quod Patrum calculos recepisset, quibuscum sibi nihil esse commercii, nec fore, sine ulla circuitione proloquitur. Pertentavimus etiam familiariter aliquando Tobiam Matthaeum, qui nunc in concionibus dominatur, quem propter bonas artes et virtutum semina dileximus, ut responderet ingenue, possetne qui Patres assiduus lectitaret, istarum esse partium, quas ille suaserat. Retulit, non posse, si pariter eos legeret iisque crederet. Verissimum hoc verbum est, neque aliter eum nunc, aut Mattheum Huttonum, qui vir nominatus in paucis, versare Patres dicitur, aut reliquos adversarios, qui hoc faciunt, sentire arbitror. Hactenus ergo securus in hanc aciem potui descendere, bellaturus cum, iis, qui quasi auribus lupum teneant, aeternam causae maculam cogantur inutere, sive recusent Patres, sive deposcant. Nam in altero fugam adornant, in altero suffocantur. SEXTA RATIO FIRMAMENTVM PATRVM Si quibus umquam cordi curaeque fuit id, quod maximopere nostris fuit et esse debet: "Scrutamini Scripturas,"[67] facile princeps et palmares in hoc genere sanctissimi Patres exstitere. Horum opera sumptuque tot gentibus et linguis transcripta Biblia et importata sunt; horum periculis et cruciatibus erepta de flammis hostilibus et vastitate; horum laboribus et vigiliis omnem in partem enucleata studiosissime; die noctuque sacras Litteras imbibere, de suggestibus omnibus sacras Litteras edidere, immensa volumina sacris Litteris ditavere, fidelissimis commentariis sacras Litteras explicuere cibos et inediam sacris Litteris condivere, occupati denique sacris in Litteris, ad senectutem decrepitam pervenere. Quod si frequenter ipsi quoque ab auctoritate maiorum, ab Ecclesiae praxi, a successione Pontificum, a Conciliis oecumenicis, a traditionibus apostolicis, a cruore Martyrum, a scitis Praesulum, a visis eventisque mirabilibus argumentati sunt; tamen omnium maxime et libentissime sanctarum Litterarum testimonia densa conglobant, haec premunt, in his habitant, huic "armaturae fortium" duces robustissimi, sarta tecta civitatis Dei contra nefarios impetus quotidie munientes, optimo iure primas partes honoratissimasque porrigunt. Quo magis demiror illam exceptionem adversarii superb
PREV.   NEXT  
|<   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61  
62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   >>   >|  



Top keywords:
Patres
 

Litteris

 

sacris

 

sacras

 

Litteras

 
altero
 

edidere

 
suggestibus
 

noctuque

 
imbibere

omnibus
 

ditavere

 

occupati

 

condivere

 
denique
 
senectutem
 

inediam

 

studiosissime

 

volumina

 
fidelissimis

commentariis
 

explicuere

 

immensa

 

flammis

 
sanctissimi
 

genere

 
exstitere
 

sumptuque

 

palmares

 

princeps


nostris

 
Scrutamini
 
Scripturas
 
facile
 
gentibus
 
vastitate
 

hostilibus

 
laboribus
 

vigiliis

 
partem

decrepitam

 

erepta

 
transcripta
 
linguis
 

Biblia

 

importata

 
cruciatibus
 

periculis

 

enucleata

 

maiorum