FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57  
58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   >>   >|  
tiae, despexit praerogativam Concilii; securitatem periit a Caesare, Caesar obsignavit, christianus orbis resignavit maior Caesare. Redire ad mentem haeresiarcha noluit: periit. Hieronymus vero Pragensis furtim venit Constantiam, protectus a nemine; deprehensus comparuit, peroravit, habitus est perbenigne, liber abiit quo voluit, sanatus est, haeresim eiuravit, relapsus est, exustus est. Quid toties unum exemplum de sexcentis exagitant? Repetant annales suos. Martinus ipse Lutherus (a. 1518) odium Dei et hominum, Augustae positus coram Cardinale Caietano, nonne quod potuit, eructavit, et Maximiliani litteris communitus excessit? Idem accitus Wormatiam (a. 1521), quum et Caesarem et plerosque Imperii principes haberet infensos, nonne Caesaris verbo tutus fuit? Postremo lutheranorum et zuinglianorum capita, praesente Carolo quinto, haereticorum hoste victore, domino, nonne datis induciis confessiones suas innovatas exhibuere comitiis Augustanis, et sospites abiere? Haud secus litterae Tridientinae locupletissimas adversario cautiones providerant:[35] uti noluit. Nimirum se iactat in angulis in quibus ubi tria verba graeca sonuerit, sapere videatur; abhorret a luce, quae litteratorem in numero poneret, et ad honesta subsellia devocaret. Catholicis Anglis tale chirographum impunitatis impetrent, si diligunt salutem animarum. Nos Hussium non causabimur; verbo Principis innixi, convolabimus. Sed ut, unde sum egressus, eo regrediar, Concilia generalia mea sunt, primum, ultimum, media; his pugnabo. Hastam exspectet adversarius amentatam, quam avellere numquam poterit. Prosternatur in eo satanas, Christus vivat. QVINTA RATIO PATRES Antiochiae, qua primum in urbe Christianorum nobile cognomentum increbuit, Doctores,[36] id est, eminentes theologi; et Prophetae, id est, concionatores perquam celebres, floruerunt. Huiusce generis "scribas et sapientes, doctos in regno Dei, nova promentes et vetera,"[37] Christum callentes et Moysem, Dominus ipse futuros gregi prospexerat. Hos, ingentis beneficii loco donatos, explodere, quanti maleficii est? Explosit adversarius. Quid ita? Quia stantibus illis, concidisset. Id ego quum pro certissimo comperissem, pugnam simpliciter exoptavi, non illam iocularem, qua turbae velitantur in compitis, sed istam severam et acrem, qua congredimur in vestris Philosophorum spatiis: /*-pede pes, densusque viro vir. Ad Patres si quando licebit accedere, confectum est praelium; tam sunt nos
PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57  
58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   >>   >|  



Top keywords:
noluit
 

primum

 

Caesare

 

periit

 

adversarius

 
satanas
 

Prosternatur

 
Antiochiae
 

QVINTA

 
PATRES

Christus
 

increbuit

 

Prophetae

 

theologi

 
concionatores
 
perquam
 

floruerunt

 

celebres

 

eminentes

 
nobile

Christianorum
 

cognomentum

 

poterit

 

Doctores

 
pugnabo
 

Principis

 
causabimur
 

innixi

 

convolabimus

 

Hussium


impunitatis

 
chirographum
 
impetrent
 
diligunt
 
animarum
 
salutem
 

Hastam

 
Huiusce
 

exspectet

 
amentatam

avellere

 

regrediar

 
egressus
 
Concilia
 

generalia

 

ultimum

 
numquam
 

promentes

 

compitis

 

severam