FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  
exercitatus, sit omnium librorum helluo; tamen aridus et balbus appareat necesse est, quum haec tam "adunata" sustentabit. Disputabitur enim, si forte nobis annuent, de Deo, de homine, de peccato, de iustitia, de sacrimentis, de moribus. Videro an ausint asseverare, quae sentiunt, quaeque, rebus addicti necessariis, divulgant in scriptiunculis. Faxo norint ista suorum axiomata. DE DEO.--"Deus est auctor et causa[75] peccati, volens, suggerens, efficiens, iubens, operans, et in hoc impiorum scelerata consilia gubernans. Proprium Dei opus fuit,[76] ut vocatio Pauli, sic adulterium Davidis, Iudaeque proditoris impietas." Monstrum hoc, cuius Philippum aliquando puduit, Lutherus[77] tamen, a quo Philippus hauserat, quasi oraculum coeleste miris extollit laudibus, et alumnum suum eo nomine tantum non exaequat[78] Apostolo Paulo. Percontabor etiam, quid animi Luthero fuerit, quem Angli[79] calviniani "virum divinitus datum ad orbem illuminandum" pronuntiant, quum hunc versum demeret supplicationibus Ecclesiae.[80] "Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis." DE CHRISTO.--Mox ad personam Christi progrediar. Quaeram ista sibi quid velint; Christus De Filius, Deus de Deo? Calvino:[81] "Deus ex sese," Bezae:[82] "Non est genitus de Patris essentia." Item: "Duae constituantur in Christo uniones hypostaticae,[83] altera animae cum carne, Divinitatis cum humanitate altera." "Locus apud Ioannem:" 'Ego et Pater unum sumus,' non ostendit Christum Deum 'homoousion'[84] Deo Patri." Sed et 'anima mea, inquit Lutherus,[85] odit hoc verbum 'homoousion.'" Pergite: "Christus ab infantia non fuit gratia consummatus,[86] sed animi dotibus velut caeteri homines adolevit: usu factus quotidie sapientior, ita ut puerulus ignorantia laborarit." Quod perinde est, ac si dicerent originis labe et vitio sordidatum. Sed cognoscite diriora: "Christus, quum orans in horto, sudoribus aquae manaret et sanguinis, sensu damnationis aeternae cohorruit:[87] vocem edidit sine ratione, sine spiritu, vocem doloris impetu repentinam; quam, ut non satis meditatam, cleriter castigavit." Estne aliquid amplius? Attendite: "Christus, quum actus in crucem exclamaret:" 'Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?' accensus est flammis inferni,[88] desperationis voceni emisit, non aliter affectus, quam si pereundum ei foret internecione sempiterna." His etiam, si quid possunt, addant: "Christus, inquiunt,[89] descendit ad inferos, id est, mortuus gehennam gust
PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  



Top keywords:
Christus
 

homoousion

 

Lutherus

 

altera

 

ignorantia

 
factus
 

Pergite

 
quotidie
 

puerulus

 
verbum

sapientior
 

dotibus

 

laborarit

 

consummatus

 
gratia
 
homines
 

caeteri

 

infantia

 

adolevit

 
hypostaticae

uniones
 

animae

 

humanitate

 

Divinitatis

 
Christo
 

constituantur

 
genitus
 

Patris

 

essentia

 

inquit


Christum

 
Ioannem
 
ostendit
 
desperationis
 
inferni
 
voceni
 

emisit

 
affectus
 

aliter

 
flammis

accensus

 

Attendite

 
crucem
 
exclamaret
 

dereliquisti

 

pereundum

 
inferos
 

descendit

 

mortuus

 

gehennam