remitam Aegyptium,[61] gravis auctor, accurato libello
dilaudaverit, quique cum Alexandrina Synodo[62] iudicium Sedis
Apostolicae, Divi Petri, suppliciter appellarit? Prudentius in
hymnis quoties precatur Martyres, quos decantat? Quoties ad eorum
cineres et ossa Regem Martyrum veneratur? Num hunc probabunt?
Hieronymus pro Divorum reliquiis et honoribas scribit in
Vigilantium, in Iovinianam pro virginitatis gradu. Huccine
patientur? Ambrosius[63] tutores suos Gervasium et Protasium,
celebritate notissima, in Arianam ignominiam honestavit; cui
facto divinissimi Patres[64] encomium tribuere: quod factum Deus
non uno prodigio decoravit. Num benevoli sunt Ambrosio futuri?
Gregorius Magnus, noster Apostolus, planissime noster est, eoque
nomine nostris adversariis odiosus; quem Calvini[65] rabies negat
in schola sancti Spiritus educatum, propterea quod sacras
imagines illitteratorum libros appellasset.
Dies me deficeret numerantem epistolas, conciones, homilias,
orationes, opuscula, disceptationes Patrum, in quibus ex apparato
graviter et ornate nostra catholicorum dogmata roborarunt.
Quamdiu apud bibliopolas ista venierint, tamdiu frustra nostrorum
codices prohibentur; frustra servantur aditus oraeque maritimae;
frustra domus, arcae, scrinia, capsulae disquiruntur; frustra tot
portis minaces tabulae suffiguntur. Nullus enim Hardingus, nec
Sanderus, nec Stapletonus, nec Bristolius haec nova somnia
vehementius, quam hi, quos recensui, Patres, insectantur. Talia
cogitanti accrevit animus et desiderium pugnae, in qua, quoquo se
moverit adversarius, nisi gloriam Deo cesserit, feret incommodum.
Patres admiserit, captus est; excluserit, nullus est.
Adolescentibus nobis ita contigit. Ioannes Ivellus antesignanus
calvinianorum Angliae, catholicos ad Divi Pauli Londinensium
incredibili iactantia lacessivit, invocatis per hypocrisim et
imploratis Patribus, quicumque intra salutis annum sexcentesimum
claruisset. Accipiunt conditionem memorabiles viri, qui tum
exsulabant Lovanii, summis licet difficultatibus propter
iniquitatem suorum temporum circumsepti. Ausim dicere, tanto
popularibus nostris bono fuisse illam Ivellii astutiam,
inscitiam, improbitatem, impudentiam, quas ii scriptores
feliciter expanderunt, ut vix aliud quidquam, memoria mea,
provenerit Anglorum Ecclesiae laboranti fructuosius. Edictum
continuo valvis appenditur, ne qui codices illiusmodi
legerentur, neve haberentur. Quum tantis clamoribus propemodum
extorti prod
|