FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  
averant atque deriserant. Quanto modestius Augustinus,[8] qui sacrosanctum catalogum pertexens, non sibi neque alphabetum hebraicum, ut Iudaei; neque privatum spiritum, ut Sectarii, pro regula posuit; sed illum Spiritum, quo totum corpus Ecclesiae Christus animat. Quae quidem Ecclesia custos huius depositi, non magistra, quod haeretici cavillantur, thesaurum hunc universum quem Tridentina[9] Synodus est amplexa, vetustissimis olim conciliis publicitus vindicavit. Idem Augustinus,[10] de una Scripturarum particula speciatim disserens, inducere in animum non potest, librum Sapientiae, qui iam tum Ecclesiae calculo, temporum serie, priscorum testimonio instinctione fidelium, ut firmus et canonicus robur obtinuerat, cuiusquam temeritate vel susurro extrudi extra canonem oportere. Quid ille nunc diceret, si viveret in terris, et Lutheros Calvinosque concerneret opifices bibliorum, qui sua lima politula et elegantula vetus novumque Testamentum raserint; neque Sapientiam tantum, sed et alia permulta de canonicorum librorum ordine segregaverint: ut quidquid ex horum officina non prodierit, illud ad omnibus phrenetico decreto tamquam incultum et horridum conspuatur? Ad hoc tam dirum et exsecrabile perfugium qui descenderunt, ii certe licet in ore suorum asseclarum volitent, sacerdotia nundinentur declamitent in concione, ferrum in catholicos, equuleum crucemque consciscant; tamen victi, abiecti, squalidi, prostrati sunt: quandoquidem arrepta virgula censoria, veluti arbitri sedentes honorarii, divinas ipsas tabulas, si quae ad stomachum non fecissent, obliterant. Ecquis est vel mediocriter institutus, qui talium cuniculos hostium reformidet? Qui homines quamprimum in corona vestra, eruditorum hominum, ad eiusmodi veteratorias artes, tamquam ad familiarem daemonem currerent, non aurium convicio sed strepitu pedum exciperentur. Quaererem ab eis, verbi gratia, quo iure corpus biblicum detruncent atque diripiant? Respondent: non se veras Scripturas exscindere, sed excernere supposititias. Quo iudice? Spiritu sancto. Hoc enim responsum a Calvino[11] praescribitur, ut Ecclesiae iudicium, quo spiritus examinantur, subterfugiat. Cur igitur alios alii lancinatis, quum omnes eodem Spiritu gloriemini? Calvinianorum spiritus recipit sex epistolas, quae spiritui non placent lutherano; freti tamen uterque sancto Spiritu. Anabaptistae historiam Iobi fabulam[12] appellant, tragicis et comicis legibus intermixtam. Qui sciunt? Spiritu do
PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  



Top keywords:
Spiritu
 

Ecclesiae

 

corpus

 

sancto

 

spiritus

 
tamquam
 

Augustinus

 
cuniculos
 

talium

 
hostium

Quanto
 

reformidet

 

institutus

 

mediocriter

 
stomachum
 
modestius
 

fecissent

 

obliterant

 

Ecquis

 
homines

quamprimum
 

familiarem

 

daemonem

 

currerent

 
convicio
 

aurium

 
veteratorias
 

eiusmodi

 

corona

 

tabulas


vestra

 
eruditorum
 
hominum
 
strepitu
 
concione
 
declamitent
 

ferrum

 
catholicos
 

crucemque

 
equuleum

nundinentur

 

sacerdotia

 
suorum
 
asseclarum
 

volitent

 

consciscant

 
veluti
 

censoria

 

arbitri

 

sedentes