FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52  
53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   >>   >|  
a phantasmatum pictosque parietes commutarint; ne prorsus obmutescerent, quum in Scripturas, erroribus suis infestas, impingerent, quas nihilo commodius expedire, quam sorbere favillas, aut saxa mandere, potuissent. Haec ergo mihi prima ratio vehemens et iusta fuit quae ubi partes adversarias umbraticas et fractas ostendisset, animum sane addidit viro et christiano et in his studiis exercitato, pro sempiterni Regis diplomate adversus reliquias profligatorum hostium decertandi. SECVNDA RATIO SACRARVM LITTERARVM SENTENTIA Alterum est, quod me quidem ad congressum incitarit, et horum apud me copiolas elevarit, adversarii perpetuum in Scripturis exponendis ingenium, plenum fraudis, inane prudentiae. Statim haec, philosophi, tangeretis. Itaque vos auditores expetii. Sciscitemur ab adversaras, exempli gratia, quidnam sequuti novam sectam intriverint, qua Christus excluditur e coena mystica? Si nominant Evangelium, accurrimus. A nobis verba sunt:[18] "Hoc est corpus meum. Hic est calix meus." Qui sermo visus est ipsi Luthero[19] tam potens, ut quum etiam discuperet fieri Zuinglianus, quod ea re plurimum incommodare Pontifici potuisset, captus tamen et victus apertissimo contextu, cederet; neque minus invitus Christum vere praesentem in Sacramento sanctissimo fateretur, quam olim daemones, victi miraculis, Christum Dei Filium vociferati sunt.[20] Agedum, pagella scripta superiores sumus; de sententia scripti contenditur. Hanc pervestigemus ex verbis adiacentibus:[21] "Corpus meum, quod pro vobis tradetur. Sanguis meus, qui pro multis effundetur." Adhuc durissimae partes Calvini sunt, nostrae faciles et explicatae. Quid amplius? Conferte Scripturas, inquiunt. Conspirant Evangelia,[22] Paulus adstipulatur; voces, clausulae, tota connexio panem, vinum, insigne miraculum, coeleste pabulum, carnem, corpus, sanguinem, reverenter ingeminant. Nihil aenigmaticum, nihil offusum caligine loquendi. Tamen perstant adversarii, neque finem faciunt altercandi. Quid agimus? Opinor, audiatur antiquitas; et quod nos alteris alteri suspecti non possumus, illud omnium saeculorum veneranda canities, Christo propior, ab hac lite remotior, decidat arbitrio. Non ferunt: prodi se aiunt. Dei verbum purum, purum, inclamant; hominum commentarios aversantur. Insidiose inepte. Dei verbum perurgemus, obscurant; Divos testamur interpretes, obsistunt. In summa, sic instituunt, nisi reorum iudicio steteris, nullum iudicium fore. Atque ita se
PREV.   NEXT  
|<   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52  
53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   >>   >|  



Top keywords:
partes
 

verbum

 

corpus

 

Scripturas

 

Christum

 
adversarii
 

explicatae

 
nostrae
 

effundetur

 
multis

durissimae
 

Calvini

 

faciles

 

Evangelia

 
connexio
 
clausulae
 

miraculum

 

insigne

 

adstipulatur

 
inquiunt

Conferte
 

Conspirant

 

Paulus

 

amplius

 
miraculis
 

daemones

 
Filium
 

vociferati

 

Agedum

 

fateretur


invitus

 
praesentem
 
sanctissimo
 
Sacramento
 
pagella
 
scripta
 

adiacentibus

 
verbis
 

coeleste

 
Corpus

tradetur

 

pervestigemus

 
superiores
 
sententia
 

contenditur

 

scripti

 
Sanguis
 

aversantur

 

commentarios

 

hominum