FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55  
56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   >>   >|  
lum possidere, solabar me vestro acumine, atque adeo mihi pollicebar, fore ut quamprimum huiusmodi technas ex ipsorum confessione cerneretis, statim homines ingenui et cordati stultas argutias in vestram intextas perniciem exscinderetis. QVARTA RATIO CONCILIA Gravis, Ecclesia nascente, quaestio de legitimis caeremoniis, quae credentium animos disturbavit, coacto Apostolorum et seniorum concilio, soluta est. Credidere parentibus filii, pastoribus oves, in haec verba mandantibus[24]: "Visum est Spiritui sancto et nobis." Sequuta sunt ad extirpandam haeresim, quae varia quibusque saeculis pullulavit, oecumenica veterum Concilia quatuor, tantae firmitudinis, ut iis ante annos mille singularis honos tamquam divinis vocibus, haberetur[25]. Non abibo longius. Etiam domi nostrae, comitiis regni eadem Concilia pristinum ius inviolatamque dignitatem obtinent. Haec citabo, teque ipsam[26], Anglia, dulcissima patria, contestabor. Si, quemadmodum prae te fers, quatuor ista Concilia reverebere, summum honorem primae sedis Episcopo, id est, Petro, deferes:[27] incruentum corporis et sanguinis Christi sacrificium in altari recognosces:[28] beatos Martyres, divosque omnes coelites, ut pro te Christo supplicent, obsecrabis:[29] mulierosos apostatas ab infando concubitu et incestu publico coercebis:[30] multa facies, quae demoliris; multa, quae facis, infecta voles.[31] Porro Synodos aliorum temporum, nominatim vero Tridentinam, eiusdem auctoritatis ac fidei cum primis illis fuisse, quando usus venerit, demonstraturum me spondeo atque recipio. Auctus igitur Conciliorum omnium valido et exquisito praesidio, cur non ingrediar in hanc palaestram animo tranquillo et praesenti, observaturus adversarium, quo se proripiat? Nam et evidentissima producam, quae distorquere non poterit, et probatissima, quae respuere non audebit. Fortasse verbosius loquendo diem extrahere conabitur; sed ab intentis hominibus, si vos rego bene novi, nec aures nec oculos compilabit. Quod si quis erit omnino tam demens, qui se unum opponat Senatoribus orbis terrae, et iis quidem omni exceptione maioribus, sanctioribus, doctioribus, vetustioribus; libenter aspiciam illud os, quod ubi vobis ostendero, reliqua cogitationibus vestris relinquam. Interim hoc monebo; qui pleno Concilio, rite atque ordine consummato, momentum et pondus abrogat, videri mihi nullo consilio, nullo cerebro; neque solum in theologicis tardum, sed etiam in politicis inconsultum. Si um
PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55  
56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   >>   >|  



Top keywords:
Concilia
 

quatuor

 

Conciliorum

 

respuere

 

probatissima

 
ingrediar
 

praesidio

 
exquisito
 

valido

 
audebit

omnium
 

tranquillo

 

evidentissima

 

poterit

 
producam
 
distorquere
 

proripiat

 

igitur

 

praesenti

 
observaturus

adversarium
 

palaestram

 

venerit

 

infecta

 
Synodos
 

temporum

 
aliorum
 

demoliris

 

incestu

 

concubitu


infando

 
publico
 
coercebis
 
facies
 
nominatim
 
quando
 

fuisse

 
Fortasse
 

demonstraturum

 
recipio

spondeo

 

primis

 
eiusdem
 
Tridentinam
 

auctoritatis

 

Auctus

 
intentis
 

Interim

 

relinquam

 

vestris