his duobus, (quorum prior animi causa meam chartam delegit,
in quam incurrerat; alter malitiosius totam rem convolvit),
praebitus nuper est libellus admodum luculentus, qui quantum
oportuit, tantum et de Societate nostra, et de horum iniuriis, et
de provincia, quam sustinemus, edisserit. Mihi supererat,
(quoniam, ut video, tormenta, non scholas, parant antistites),
rationem facti mei vobis ut probarem; capita rerum, quae mihi
tantum fidentiae pepererunt, quasi digito fontes ostenderem. Vos
etiam hortarer, quorum interest praeter caeteros, incumbatis in
hanc curam, quam a vobis Christus, Ecclesia, respublica et vestra
salus exigunt. Ego si fretus ingenio, litteris, arte, lectione,
memoria, peritissimum quemque adversarium provocavi fui
vanissimus et superbissimus, qui neque me, necque illos
inspexerim; sin causam intuitus, existimavi satis me valentem
esse, qui docerem hunc solem meridie lucere, debetis mihi
fervorem istum concedere, quem honor Iesu Christi, Regis mei, et
invicta veritas imperarunt. Scitis M. Tullium in Quintiana, quum
Roscius victoriam adpromitteret, si efficeret argumentis,
septingenta millia passuum non esse decursa biduo, non modo nihil
veritum articulos et nervos Hortensii, sed ne grandiores quidem
Hortensio, Phillipos, et Cottas, et Antonios, et Crassos, quibus
maximam dicendi gloriam tribuebat, metuere potuisse. Est enim
quaedam veritas tam illustris et perspicua, ut eam nullae
verborum rerumque praestigiae possint obruere. Porro liquidius
est quod nos agimus, quam illa fuit hypothesis Rosciana. Nam si
hoe praestitero: coelos esse, divos esse, fidem esse, Christum
esse, causam obtinui. Hic ego non sim animosus? Equidem occidi
possum, superari non possum, iis enim Doctoribus insisto, quos
ille Spiritus erudiit, qui nec fallitur, nec vincitur.
Quaeso a vobis ut salvi esse velitis. A quibus hoc impetraro,
reliqua minime dubitanter expecto. Date modo vos huic
sollicitudini, Christum obtestamini, industriam adiungite;
profecto sentietis id, quod res est, et adversarios desperare, et
nos, tam solide fundatos, quieto magnoque animo hanc arenam
expetere oportere. Brevior hic sum, quod reliquo sermone vos
alloquor. Valete.
RATIONES OBLATI CERTAMINIS
_Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et
contradicere omnes adversarii vestri._ Luc. xxi. 15.
Rationum capita.
1. Sacrae Litterae.
2. Sacrarum Litterarum sententia.
3. Natura Ecclesiae.
4. Concilia.
5. Patres.
|