FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49  
50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   >>   >|  
6. Fermamenta Patrum. 7. Historia. 8. Paradoxa. 9. Sophismata. 10. Omne genus testium. PRIMA RATIO SACRAE LITTERAE. Quum multa sunt, quae adversariorum diffidentiam in causa loquuntur, tum nihil aeque atque sanctorum maiestas Bibliorum foedissime violata. Etenim qui, posteaquam reliquorum testium voces et suffragia contempserunt, eo sunt redacti nihilo secius, ut stare nequeant, nisi divinis ipsis codicibus vim et manus intulerint; ii se profecto declarant extrema fortuna confligere, et rebus iam desperatis ac perditis, experiri durissima velle atque ultima. Manicheis[3] quid causae fuit, ut "Evangelium Matthei et Acta refigerent Apostolica?" Desperatio. His enim voluminibus cruciabantur, et qui Christum negaverant prognatum de Virgine, et qui Spiritum christianis tum primo coelitus illapsum finxerant quum ipsorum Paracletus, Persa nequissimus, erupisset. Quid Ebioniis,[4] ut omnes Pauli repudarient epistolas? Desperatio. His enim suam dignitatiem retinentibus, antiquata circumcisio est, quam isti revocaverant. Quid Luthero[5] ut Epistolam Iacobi "contentiosam, tumidam, aridum, stramineam," flagitiosus apostata nominaret, et "indignam spiritu censeret apostolico?" Desperatio. Hoc enim scripto confessus miser atque disruptus est, quum "in sola fide iustitiam, constitueret." Quid Lutheri catulis, ut Tobiam, Ecclesiasticum, Machabaeos, et horum odio complures alios eadem calumnia comprehensos, e sincero canone repente dispungerent? Desperatio. His enim oraculis disertissime coarguuntur, quoties de angelorum patrocinio, quoties de arbitrii libertate, quoties de fidelibus vita defunctis, quoties de Divorum hominum intercessione disputant. Itane vero? Tantum perversitatis, tantum audaciae? Quum Ecclesiam, concilia, cathedras, Patres, martyres, imperia, populos, leges, academias, historias, omnia vetustatis et sanctitatis vestigia conculcassent, scripto Dei verbo tantum controversias velle dirimere proclamassent, illud ipsum verbum, quod solum restiterat, exsectis e toto corpore tam multis, tam bonis, tam speciosis, partibus, delumbasse? Septem enim ipsos de veteri Testamento[6] codices, ut minuta dissimulem, calviniani praeciderunt; lutherani vero etiam epistolam Iacobi, et huius invidia quinque alias;[7] de quibus aliquando fuerat et alicubi controversum. His quoque libellum Estheris et tria capita Danielis adnumerant novissimi Genuenses; quae quidem Anabaptistae, istorum condiscipuli, iam pridem damn
PREV.   NEXT  
|<   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49  
50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   >>   >|  



Top keywords:
quoties
 

Desperatio

 

scripto

 

tantum

 

Iacobi

 
testium
 

intercessione

 
disruptus
 

disputant

 
Divorum

defunctis
 

Tantum

 

hominum

 

audaciae

 
martyres
 
cathedras
 

concilia

 

Ecclesiam

 

perversitatis

 
imperia

Patres
 

populos

 

patrocinio

 

calumnia

 
comprehensos
 

Lutheri

 
canone
 

sincero

 

complures

 

Ecclesiasticum


Tobiam

 
Machabaeos
 
repente
 
dispungerent
 
catulis
 
arbitrii
 

libertate

 
fidelibus
 

angelorum

 
iustitiam

academias

 

oraculis

 
disertissime
 
coarguuntur
 

constitueret

 

quibus

 
aliquando
 

fuerat

 

controversum

 

alicubi