FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  
am et fatuam, qui velut aquam in profluente quaeritans, sic in Scripturis confertissimis Scripturarum penuriam obiectat. Tantisper se Patribus assensurum dicit, dum sacris Litteris adhaerescunt. Num loquitur ex animo? Curabo igitur procedant armati atque stipati Christo, Prophetis, Apostolis atque omni apparatu biblico, celeberrimi auctores, antiquissimi Patres, sanctissimi viri, Dionysius, Cyprianus, Athanasius, Basilius, Nazianzenus, Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus, latinusque Gregorius. Regnet in Anglia fides illa, quam hi Patres, amicissimi Scripturarum, ex Scripturis exstruunt. Quas afferunt, afferemus; quas conferunt, conferemus; quod inferunt, inferemus. Placet? Excrea, dic sodes--Minime vero, inquis, nisi recte exponant--Quid est hoc ipsum, recte? Arbitratu tuo. Nihilne pudet labyrinthi? Ergo quum sperem in Academiis florentissimis consociatum iri bene multos, qui, non pingui Minerva, sed acuto iudicio in has controversias inspecturi sunt, et horum responsa nugatoria libraturi, laetus hunc diem campi praestolabor, ut qui contra sylvestres tumulos mendiculorum inermium nobilitatem et robur Ecclesiae Christi cogitem educere. SEPTIMA RATIO HISTORIA Pristinam Ecclesiae faciem historia prisca retegit. Huc provoco. Certe antiquiores historici, quos etiam usurpant adversarii, fere numerantur Eusebius, Damasus, Hieronymus, Ruffinus, Orosius, Socrates, Sozomenus, Theodoretus, Cassiodorus, Gregorius Turonensis, Vsuardus, Regino, Marianus Sigebertus, Zonaras, Cedrenus, Nicephorus. Quid narrant? Nostrorum laudes, progressus, vicissitudinem, hostes. Imo vero, quod observes diligenter, illi qui dissident a nobis odio capitali, Philippus, Pantaleon, Funecius, Magdeburgici, quum se ad scribendam vel chronologiam Ecclesiae vel historiam appulissent, nisi nostrorum gesta colligerent, ac inimicorum Ecclesiae nostrae fraudes et scelera coacervarent, mille quingentos annos argumento vacui praetermitterent. Cum his considera peculiares certarum historiographos regionum, qui unius acta cuiusque populi curiosius operosiusque scrutati sunt. Ii quasi Spartam adepti, quam locupletare modis omnibus et perpolire cuperent, qui ne convivia quidem lautiora, aut manicatas tunicas, aut pugionum capulos, aut inaurata calcaria, talesque minutias, si novitatem saperent, tacuere; profecto, si quid in religione mutatum, aut a primis degeneratum saeculis inaudissent, frequentes memorassent; si non frequentes, saltem al
PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  



Top keywords:

Ecclesiae

 

Gregorius

 

Patres

 

Hieronymus

 
frequentes
 

Scripturis

 

Scripturarum

 

hostes

 

dissident

 

diligenter


appulissent

 

observes

 

historiam

 
vicissitudinem
 
Magdeburgici
 
scribendam
 

Funecius

 

Pantaleon

 

capitali

 

chronologiam


Philippus

 

nostrorum

 

Cedrenus

 
adversarii
 

numerantur

 

Eusebius

 
Ruffinus
 
Damasus
 

usurpant

 
provoco

antiquiores
 

historici

 
Orosius
 

Socrates

 
Zonaras
 

Nicephorus

 

narrant

 
laudes
 

Nostrorum

 

Sigebertus


Marianus

 
Theodoretus
 

Sozomenus

 

Cassiodorus

 
Turonensis
 

Regino

 

Vsuardus

 

progressus

 
quingentos
 

tunicas