FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75  
76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   >>  
videretur insolentis insaniae; non diffiteor, animatus sum et incensus ad conflictum, in quo nisi Divi de coelo deturbentur, et superbus Lucifer coelum recuperet, cadere numquam potero. Quo mihi sit aequior Charcus, qui me tam immaniter concerpit, si hanc animulam peccatricem, quam tanti Christus emit, viae tutae, viae certae, viae regiae malui credere, quam Calvinis scopulis dumetisve suspendere. CONCLVSIO Habetis a me, florentes Academici, hoc munusculum, contextum operis in itinere subcisivis. Animus fuit et purgare me vobis de arrogantia, et satisfacere de fiducia, et interim dum ab adversariis una mecum in scholas invitemini, quaedam apponere degustanda. Si aequam, si tutum, si honestum ducitis, haberi Lutherum, aut Calvinum, canonem Scripturae, mentem sancti Spiritus, normam Ecclesiae, Conciliorum Patrumque paedagogum, omnium denique testium et saeculorum Deum, nihil est quod sperem, vobis lectoribus vel auditoribus. Sin estis ii, quos apud animum formavi meum, philosophi occulati, amatores veri, simplicitatis, modestiae; hostes temeritatis, nugarum, sophismatum; facile diem in aprico videbitis, qui dieculam angusta rima dispicitis. Dicam libere, quod meus in vos amor, et vestrum periculum et rei magnitudo postulat. Non hoc nescit diabolus, vos istam lucem, si quando coeperitis oculos attolere, conspecturos. Cuius enim stuporis fuerit, antiquitati christianae Hammeros et Charcos anteponere? Sed sunt quaedam illecebrae lutheranae, quibus suum ille regnum amplificat, quibus ille tendiculis hamatus multos iani vestri ordinis inescavit. Quaenam? Aurum, gloria, deliciae, veneres. Contemnite. Quid enim aliud ista sunt, nisi terrarum ilia, canorus aer, propina vermium, bella sterquilinia? Spernite. Christus dives est, qui vos alet; Rex est, qui ornabit; lautus est, qui satiabit, speciosus est, qui felicitatum omnium cumulos largietur. Huic vos adscribite militanti, ut cum eo triumphos, vere doctissimi vereque clarissimi, reportetis. Valete. Cosmopoli 1581. [Footnote 1: A Beato Edmundo anglice scripta, ab alio latine reddita.] [Footnote 2: Est hic locus supplicii anglice _Tyburn_.] [Footnote 3: Aug. l. 28 contra Faust. c. 2 et de utilit. cred. c. 3.] [Footnote 4: Iren. l. 1, c. 26.] [Footnote 5: Lut. in novo test. german.; Praef. in ep. Iac.; vide etiam l. de capt. Babyl. cap. de extr. unct. et cent, Magd. 2 p. 58.] [Foonote 6: Ii sunt Baruch, Tobias, Iudith, Sapientia, Ecclesiast., duo Machab.]
PREV.   NEXT  
|<   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75  
76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   >>  



Top keywords:
Footnote
 

Christus

 

quibus

 

omnium

 

quaedam

 
anglice
 

Contemnite

 
Tobias
 

Baruch

 
veneres

inescavit
 

ordinis

 

Quaenam

 

deliciae

 
gloria
 
terrarum
 

ornabit

 

satiabit

 

lautus

 
Spernite

sterquilinia
 

canorus

 

propina

 

vermium

 
vestri
 

stuporis

 
fuerit
 

christianae

 

antiquitati

 

Machab


conspecturos

 
quando
 
coeperitis
 
attolere
 
oculos
 
Hammeros
 

Charcos

 
regnum
 

Iudith

 
amplificat

tendiculis

 

multos

 
hamatus
 
Sapientia
 

anteponere

 

Ecclesiast

 
illecebrae
 

lutheranae

 

speciosus

 

felicitatum