FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74  
75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   >>  
iente Theodosios, quos ab occidente Carolos, quos Eduardos ex Anglia, Ludovicos e Gallia, Hermenegildos ex Hispania, Henricos a Saxonia, Wenceslaos e Bohemia, Leopoldos ex Austria, Stephanos ex Hungaria, Iosaphatos ex India, quos orbe toto dynastas atque toparchas possim arcessere; qui exemplo, qui armis qui legibus, qui sollicitudine, qui sumptu, nostram Ecclesiam nutrierunt? Sic enim praecinuit Isaias (xlix. 23): "Erunt reges nutricii tui, et reginae iutrices tuae." Audi, Elisabetha, Regina potentissima, tibi canit, te tuas partes edocet. Narro tibi: Calvinum et hos principes unum coelum capere non potest. His ergo te principibus adiunge, dignam maioribus, dignam ingenio, dignam litteris, dignam laudibus, dignam fortuna tua. Solum hoc de te molior ego et moliar, quidquid me fiet, cui, tamquam hosti capitis tui, toties iam isti patibulum ominantur. Salve bona crux. Veniet, Elisabetha, dies ille, ille dies, qui tibi liquido commonstrabit, utri te dilexerint, Societas Iesu, an Lutheri progeies Pergo. NATIONES AD CHRISTAM TRADVCTAE.--Testes iam omne sorae plagaeque mundi, quibus evangelica tuba post Christum natum insonuit. Parumne hoc fuit, idolis ora claudere, Dei regnum gentibus importare? Christum Lutherus, catholici Christum loquimur. "Num divisus est Christus?"[152] Minime. Aut nos, aut ille, falsum Christum loquimur. Quid ergo? Dicam. Christus ille sit, et illorum sit, quo Dagon[153] invecto cervices fregerit. Noster Christus opera nostrorum uti voluit, quum Ioves, Mercurios, Dianas, Phaebadas, et illam noctem saeculorum atram, Erebumque tristem, e tot populorum cordibus relegaret. Non est otium longinqua perquirere; finitima tantum atque domestica speculemur. Hiberni ex Patritio, Scoti ex Palladio, Angli ex Augustino, Romae sacratis, Roma missis, Romam venerantibus, fidem aut nullam aut certe nostram, id est, catholicam insuxerunt. Res aperta. Curro. CVMVLVS TESTIVM.--Testes academiae, testes legum tabulae, testes vernaculi mores hominum, testes selectio caesarum et inauguratio, testes regum ritus et inunctio, testes equitum ordines, ipsaeque chlamydes, testes fenestrae, testes nummi, testes urbanae portae domusque civicae, testes avorum fructus et vita, testes res omnes et reculae, nullam in orbe religionem, nisi nostram, imis umquam radicibus insedisse. Quae mihi quum suppeterent, et certe sic efficerent meditantem, ut his omnibus nuntium remittere christianis, et consociari cum perditissimis quibusque,
PREV.   NEXT  
|<   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74  
75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   >>  



Top keywords:
testes
 

dignam

 

Christum

 

nostram

 

Christus

 
Testes
 

Elisabetha

 
loquimur
 

nullam

 
divisus

perquirere
 

longinqua

 

relegaret

 

cordibus

 
speculemur
 
Palladio
 

Augustino

 

sacratis

 

Patritio

 
tantum

finitima
 

domestica

 

populorum

 

Hiberni

 
invecto
 

cervices

 
fregerit
 

Noster

 

falsum

 

Minime


illorum

 
nostrorum
 
noctem
 
saeculorum
 
tristem
 
Erebumque
 

Phaebadas

 
voluit
 

Mercurios

 
Dianas

catholicam

 

religionem

 
umquam
 
insedisse
 

radicibus

 

reculae

 
avorum
 

civicae

 

fructus

 

christianis