FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53  
54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   >>   >|  
gerunt in omni, quam exercemus, controversia, de infusa gratia, de inhaerente iustitia, de Ecclesia conspicua, de necessitate Baptismatis, de Sacramentis et Sacrificio, de piorum meritis, de spe et timore, de peccatis imparibus, de auctoritate Petri, de clavibus, de votis, de conciliis evangelicis, de caeteris. Scripturas neque paucas et ponderosa catholici passim in libris, in colloquiis, in templis, in schola citavimus atque discussimus; eluserunt. Veterum scholia graecorum et latinorum admovimus; abnuerunt. Quid tum denique? Doctor Martinus Lutherus, aut vero Phillippus, aut certe Zuinglius, aut sine dubio Calvinus et Bezza, fideliter enarrarunt. Egone quemquam vestrum existimen tam esse mucosis naribus, qui hoc artificium, monitus, non persentiscat? Quare fateor me scholas Academicas cupide requirere, ut inspectantibus vobis, calamistratos istos milites, in solem et pulverem e suis umbraculis evocatos, non meis viribus, qui cum vestris centesima parte non sum conferendus, sed valentissima causa et certissima veritate debilitem. TERTIA RATIO NATVRA ECCLESIAE Audito iam Ecclesiae nomine, hostis expalluit. Sed tamen excogitavit quiddam, quod a vobis animadverti volo, ut falsi ruinam et inopiam cognoscatis. Senserat in Scripturis tum propheticis, tum apostolicis, ubique honorificam Ecclesiae fieri mentionem: vocari civitatem sanctam (Apoc. xxi. 10), fructiferam vineam (Ps. lxxix.9), montem excelsum (Isai. ii. 2), directam viam (Ibid. xxxv. 8), columbam unicam (Cant. vi. 8), regnum coeli (Matth. xiii. 24), sponsam (Cant. iv. 8), et corpus Christi (Eph. v. 23 et 1 Cor. xii. 12), firmamentum veri (1 Tim. iii. 15), multitudinem illam, cui Spiritus promissas instillet omnia salutaria (Ioan. xiv. 26): illam, in quam universam nullae sint umquam fauces diaboli morsum letiferum impacturae (Matth. xvi. 18); illam, cui quicumque repugnet, quantumvis ore Christum praedicet, non magis Christi, quam publicanus aut ethnicus (Matth. xviii. 17), potiatur. Non est ausus contravenire sonitu, videri noluit Ecclesiae, quam toties Scripturae commemorant, refragari; nomen callide retinuit, rem ipsam funditus, definiendo, sustulit. His enim proprietatibus delineavit Ecclesiam, quae penitus ipsam occulant, et dimotam a sensibus tamquam ideam platonicam, secretis obtutibus hominum perpaucorum subiiciant[23]; eorum tantummodo, qui singulariter afflati, corpus hoc aerium intelligentia comprehenderent, et huiusce sodalitatis participe
PREV.   NEXT  
|<   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53  
54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   >>   >|  



Top keywords:

Ecclesiae

 

corpus

 

Christi

 

multitudinem

 
sanctam
 

firmamentum

 

fructiferam

 

civitatem

 

mentionem

 

universam


vocari

 

promissas

 

Spiritus

 
instillet
 
salutaria
 
columbam
 

excelsum

 

unicam

 

montem

 

directam


regnum

 

vineam

 

sponsam

 
nullae
 

morsum

 

penitus

 
Ecclesiam
 
occulant
 

dimotam

 
tamquam

sensibus
 

delineavit

 
proprietatibus
 

funditus

 
definiendo
 

sustulit

 

platonicam

 
intelligentia
 

aerium

 

afflati


comprehenderent

 
huiusce
 

participe

 

sodalitatis

 
singulariter
 

tantummodo

 

obtutibus

 

secretis

 
hominum
 

perpaucorum