iqui: si non aliqui, unus aliquis absque dubio. Nullus omnino,
neque benevolus nobis, neque malevolus, non modo quidquam tale
prodidit, sed nec significavit.
Verbi gratia. Dant nobis adversarii, nec aliter possunt, fuisse
Romanam Ecclesiam aliquando Sanctam, Catholicam, Apostolicam: tum
quum haec a Divo Paulo promeruisset elogia:[68] "Vestra fides
annuntiatur in universo mundo: sine intermissione memoriam vestri
facio: Scio quia venien ad vos, in abundantia benedictionis
Christi veniam: Salutant vos omnes Ecclesiae Christi: Vestra enim
obedientia in omnem locum divulgata est." Tum quum ibi Paulus in
libera custodia[69] disseminaret Evangelium; tum quum in ea
quondam "Babylone coelectam Ecclesiam"[70] Petrus regeret; tum
quum ille Clemens,[71] apprime laudatus ab Apostolo,[72] sederet
ad ipsa gubernacula; tum quum profani Caesares,[73] ut Nero,
Domitianus, Traianus, Antoninus, Romanos Pontifices laniarent;
tum etiam, vel Calvino[74] teste, quum Damasus, Siricius,
Anastasius, Innocentius, clavum tenerent Apostolicum. Hoc enim
saeculo nihil adhuc, praesertim Romae, digressos ab Evangelica
doctrina, liberaliter ille concedit.
Quando igitur hanc fidem tantopere celebratatam Roma perdidit?
Quando esse desiit, quod ante fuit? Quo tempore, quo Pontifice,
qua via, qua vi, quibus incrementis urbem et orbem religio
pervasit aliena? Quas voces, quas turbas, quae lamenta
progenuit? Omnes orbe reliquo sopiti sunt, dum Roma, Roma,
inquam, nova sacramenta, novum sacrificium, novum religionis
dogma procuderet? Nullus exstitit historicus neque latinus,
neque graecus, neque remotus, neque citimus, qui rem tantam vel
obscure iaceret in commentarios?
Ergo perspicuum hoc quidem est, si, quae nos credimus, historia
multa et varia, nuntia vetustatis, vita memoriae, loquitur ac
repetit affluenter; quae vero isti obtrudunt, nulla naratio post
homines natos in Ecclesia valuisse commeminit: et Historicos esse
meos, et incursiones adversarias esse frigidissimas, quae nihil
movere possint, nisi prius receptum sit, omnes omnium temporum
christianos in spissam perfidiam atque in gehennae voraginem
corruisse, donec Lutherus Boram constuprasset.
OCTAVA RATIO
PARADOXA
Ego vero, praestantissimi viri, quum de multis haeresibus quaedam
apud me opiniosissimorum portenta reputo, quae mihi venient
expugnanda; meipsum inertiae nequitiaeque condemnem, si cuiusquam
in experiundo facultatem aut vires extimescerem. Sit ingeniosus,
sit eloquens, sit
|