FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67  
68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   >>   >|  
ribuamus, inquiunt Magdeburgici,[103] demus inesse fidem ipsis infantulis, qua serventur, cuius fidei pulsus quosdam abditos intelligant" ipsi, qui vivant necne, nondum intelligunt. Durum. Si hoc adeo durum est, Lutheri pharmacum auditote: "Praestat, inquit,[104] omittere, quandoquidem nisi credat infans, nequidquam lavatur." Haec illi quidem ancipites animo, quidnam enuntient categorice. Ergo Balthassar Pacimontanus diribitor interveniat; qui parens Anabaptistarum, quum parvulis motum fidei non posset affingere, Lutheri cantiunculam adprobavit, et paedobaptismum eiiciens e templis, "neminen nisi adultum fonte sacro decrevit abluere." Ad reliqua Sacramenta quod attinet, quamvis illa bestia multiceps horrendas eiectet contumelias, tamen quia quotidianae iam sunt et callum auribus obduxerunt, hic praetereo. DE MORIBVS.--Restant haereticorum de vita et moribus frusta nocentissima, quae Lutherus evomi in chartas, ut ex unius pectoris impuro gurgustio pestem lectoribus inhalaret. Audite patienter, et erubescite, et mihi date veniam recitanti: "Si nolit uxor[105], aut non possit, veniat ancilla. Siquidem res uxoria tam est cuique necessaria, quam esca, potus, somnus. Matrimonium est virginitate multo praestantius; eam Christus, eam Paulus dissuaserunt hominibus christianis." Sed haec fortasse propria Lutheri sunt? Non sunt. Etiam nuper a meo Charco,[106] sed misere timideque defenduntur. Vultis ne plura? Quidni? "Quanto sceleratior es, inquit,[107] tanto vicinior gratiae. Omnes actiones bonae peccata sunt; Deo iudice, mortifera; Deo propitio, leviuscula[108]--Nemo malum suapte voluntate cogitat[109]--Decalogus nihil ad christianos[110]--Opera nostra Deus nequaquam curat--Soli recte participant coena Dominica, qui tristes, afflictas, perturbatas, confusas, erraticas apportant conscientias.--Confitenda crimina sunt, sed cuilibet, qui si te vel ioco absolverit, modo credideris, absolutus es.--Legere preces horarias non est sacerdotum, sed laicorum--Christiani liberi sunt a statutis hominum." Satis superque lacunam istam commosse videor. lam finio. Nec vero putetis iniquiorem esse me, qui lutheranos et zuinglianos promiscue coarguerim; nam isti memores a quo proseminati sint, inter se fratres et amici volunt esse,[111] adeoque gravem interpretantur iniuriam, quum in ulla re praeter unam, discriminantur. Equidem non sum tanti, ut vel mediocrem locum mihi sumam in selectis theologis, qui hodie bellum haeresibus indixere; sed
PREV.   NEXT  
|<   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67  
68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   >>   >|  



Top keywords:
Lutheri
 

inquit

 

Decalogus

 

voluntate

 

suapte

 
cogitat
 

tristes

 
Dominica
 

afflictas

 
perturbatas

erraticas
 

confusas

 

participant

 

nostra

 
nequaquam
 
christianos
 

Charco

 

misere

 

defenduntur

 
timideque

christianis
 

hominibus

 

propria

 

fortasse

 
Vultis
 

apportant

 
actiones
 

peccata

 

iudice

 

propitio


mortifera

 
gratiae
 
vicinior
 
Quidni
 
Quanto
 
sceleratior
 

leviuscula

 
volunt
 

fratres

 
adeoque

interpretantur

 

gravem

 
coarguerim
 
memores
 

proseminati

 

iniuriam

 
theologis
 

selectis

 

bellum

 

indixere