FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51  
52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   >>   >|  
cente. Castalio[13] mysticum illud Salomonis Canticum, quod ut paradisum animae, ut manna reconditum, ut opiparas in Christo delicias catholici admirantur, nihilo pluris quam cantilenam de anicula, et cum pedissequis aulae colloquium amatorium venereus furcifer aestimavit. Vnde hausit? A spiritu. In Apocalypsi Ioannis, cuius omnes apices excelsum aliquid et magnificum sonare confirmat Hieronymus,[14] tamen Lutherus[15] et Brentius et Kemnitius quiddam, nescio quid, difficiles aristarchi desiderant; eo scilicet propendentes, ut exautoretur. Quem percontati? Spiritum. Quatuor Evangelia fervore praepostero Lutherus[16] inter se committit, et prioribus tribus Epistolas Pauli longe praeferens, "unicum" deinceps "Evangelium Ioannis, pulchrum, verum, praecipuum" decernit esse nominandum; quippe qui, quod in ipso fuit, libenter etiam Apostolos suarum rixarum socios adscripsisset. Quo doctore? Spiritu. Quin etiam iste fraterculus[17] non dubitavit Evangelium Lucae petulanti stylo perstringere, quod in eo crebrius bona nobis virtutum opera commendentur. Quem interrogavit? Spiritum. Theodorus Beza ex Lucae vigesimo secundo capite : "Hic calix, novum testamentum, in meo sanguine, qui (calix) pro vobis fundetur, <Greek: potaerion enchunomenon>," ausus est ut corruptum vitiatumque traducere, quod haec oratio nullam expositionem, nisi de vino calicis converso in verum Christi sanguinem, patiatur. Quis indicavit? Spiritus. Denique quum omnia credant suo quisque spiritui, nomen sancti Spiritus horribili blasphemia mentiuntur. Qui sic agunt, nonne se produnt? Nonne facile refutantur? Nonne in concessu talium virorum, quales estis Academici, tenentur ac minimo negotio constringuntur? Cum his ego timeam pro fide catholica disputare, qui pessima fide voces non humanas, sed aethereas tractavere? Nihil hic dico, quae vertendo perverterint quamvis intolerabilia sint, quae accusem. Gregorio Martino, scientissimo linguarum, collegae meo, qui doctius et plenius hoc praestabit, nihil praeripio, nec aliis, quibus id laboris esse iam prae manibus intellexi. Facinorosius crimen est ac tetrius, quod nunc persequor. Inventos esse doctorculos, qui temulento quodam impetu in coeleste chirographum involarint; idipsum pluribus locis, ut maculatum, ut mancum, ut falsum, ut subreptitium condemnarint; eius partes aliquas correxerint, aliquas corroserint, aliquas evulserint. Hinc omne propugnaculum, quo muniebatur, in lutheranos spiritus, tamquam in vall
PREV.   NEXT  
|<   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51  
52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   >>   >|  



Top keywords:
aliquas
 

Lutherus

 

Ioannis

 

Evangelium

 

Spiritum

 
Spiritus
 

Christi

 
sanguinem
 

patiatur

 
minimo

negotio
 

constringuntur

 

timeam

 

pessima

 
nullam
 
humanas
 

expositionem

 

disputare

 

calicis

 
converso

catholica
 

tenentur

 

horribili

 

sancti

 
blasphemia
 

mentiuntur

 
spiritui
 

credant

 

Denique

 

quisque


talium

 
concessu
 
virorum
 
quales
 
refutantur
 
facile
 

aethereas

 
indicavit
 

produnt

 
Academici

perverterint

 

pluribus

 
idipsum
 
involarint
 

maculatum

 

falsum

 
mancum
 

chirographum

 

coeleste

 

Inventos