FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65  
66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   >>   >|  
avit, nihilo minus quam animae damnatorum, nisi quod sibi restituendus erat.--Quandoquidem enim morte corporea nobis nihil profuisset;[90] anima quoque luctari cum morte debuit aeterna, atque hoc modo nostrum scelus suppliciumque dependere." Ac ne quis forte suspicetur, istud Calvino per incuriam obrepsisse, idem Calvinus:[91] "Omnes vos, si qui doctrinam istam solatii plenam exagitastis, perditos" appellat "nebulones." Tempora, tempora, cuiusmodi monstrum aluistis? Cruor ille delicatus et regius, qui de innocentis Agni corpore lacerato fissoque scaturiit, cuius cruoris una guttula propter dignitatem Hostiae mille mundos redimere potuisset, nihil humano genet profecit, nisi "mediator Dei et hominum (1 Tim ii. 5), homo Christus Iesus mortem quoque secundam (Apoc. ii. 11)," mortem animae, mortem gratiae, peccati solius et exsecrabilis blasphemiae sociam, pertulisset? Prae hac insania modestus videbitur Bucerus, quamquam est impudens, qui[92] infernum in symbolo sepulcrum accipit, per epexegesim valde praeposteram, ac potius tautologiam ineptam atque stolidam. Anglicani sectarii, pars Calvino, idolo suo, pars Bucero, magno magistro, solent accedere; pars etiam submurmurant in hunc articulum, ne quid facessat ultra molestiae, quemadmodum sine tumultu penitus eximatur de Symbolo. Id veno etiant fuisse tentatum in conventiculo quodam Londinensi, memini narrasse mihi, qui interfuit, Richardum Chenaeum, miserrimum senem, male mulctatum a latronibus foris, neque tamen ingressum in paternam domum. Hactenus de Christo. DE HOMINE.--De homine[93] quid? "Imago Dei penitus in homine deleta est, nulla boni scintilla superstite: tota natura quoad omnes animae partes ita funditus eversa, ut ne renatus quidem et sanctus quidquam sit aliud intrinsecus, nisi mera corruptio atque contagio." Quorsum ista? Vt qui sola fide gloriam rapturi sunt, in omnium turpitudinum coeno volutati, naturam accusent, virtutem desperent, praecepta deonerent. DE PECCATO.--Huc Illyricus, Magdeburgensium primipilus, illud suum adiecit immane placitum[94] de originis peccato, quod esse vult: "Intimam substantiam animarum, quippe quas, post Adami lapsum, diabolus ipse procreet, et in sese transformet." Hoc quoque tritum est in hac faece: "Omnia peccata esse paria:"[95] sed ita (ne Stoici reviviscant), "si Deo iudice ponderentur." Ac si Deus, aequissimus iudex, oneri nostro cumulum potius, quam levamentum faceret, et id, quod non est in re, quum sit ipse i
PREV.   NEXT  
|<   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65  
66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   >>   >|  



Top keywords:
quoque
 

mortem

 

animae

 

potius

 

Calvino

 
homine
 

penitus

 
superstite
 

partes

 
tentatum

fuisse
 

quodam

 

conventiculo

 

funditus

 
natura
 
intrinsecus
 

corruptio

 

Quorsum

 

contagio

 
etiant

renatus
 

scintilla

 

quidem

 

sanctus

 
quidquam
 

eversa

 
deleta
 

ingressum

 

Chenaeum

 

paternam


interfuit

 
Richardum
 
miserrimum
 
latronibus
 
Londinensi
 
mulctatum
 

memini

 
narrasse
 

Christo

 
Hactenus

HOMINE

 

volutati

 
peccata
 
Stoici
 

tritum

 

lapsum

 
diabolus
 

procreet

 

transformet

 

reviviscant