FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56  
57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   >>   >|  
quam Dei Spiritus illuxit Ecclesiae, certe illud est tempus immitendi Numinis, quum omnium ecclesiarum, quae sunt in terris patentissimae, religio, maturitas, scientia, sapientia, dignitas, unam in urbem confluxerint, adhibitisque modis omnibus divinis et humanis, quibus indagari veritas possit, promissum implorent Spiritum,[32] quo salutariter et prudenter sanciat. Prosiliat nunc aliquis factionis haereticae magistellus, attollat supercilia, suspendat nasum, frontem perfricet, iudicesque suos scurriliter ipse iudicet. Quos ille ludos, quos iocos dabit? Repertus est Lutherus,[33] qui diceret, anteferre se Consiliis duorum suffragia bonorum et eruditorum hominum (putatote suum et Phillippi), si quando in Christi nomine consensissent. O circulos! Repertus est Kemnitius[34], qui concilium Tridentinum ad suos vertiginis importunae calculos exegerit; quid lucratus? Infamiam. Dum iste nictaverit, sepelietur cum Ario; Tridentina Synodus quo magis inveterascet, eo magis in dies eoque perennius efflorescet. Bone Deus! quae gentium varietas, qui delectus episcoporum totius orbis, qui regum et rerumpublicarum splendor, quae medulla theologorum, quae sanctitas, quae lacrymae, quae ieiunia, qui flores academici, quae linguae, quanta subtilitas, quantus labor, quam infinita lectio, quantae virtutum et studiorum divitiae augustum illud sacrarium impleverunt? Audivi ego Pontifices exsultantes, et in his Antonium, archiepiscopum Pragensem, a quo sum creatus presbyter, amplissimos et prudentissimos viros, quod in ea schola haesissent aliquot annis, ut nullum Ferdinandi Caesaris, cui multum debuerant, regalius et uberius in se beneficium colerent, quam hoc fuit quod in Tridentino gymnasio legati ex Pannonia consedissent. Intellexit hoc Caesar, qui reversis ita gratulatus est: "Aluimus vos in schola optima." Huc invitati fide publica, cur non properarunt adversarii, ut eos palam refellerent, in quos ranunculi coaxant e cavernulis?--Hussio et Hieronymo fregere fidem, inquiunt--Qui?--Constantiensis Concilii proceres--Falsum est: nullam dedere. Sed nec in Hussium tamen animadversum fuisset, nisi homo perfidiosus et pestilens, retractus ex fuga, quam ei Sigismundus Imperator periculo capitis interdixerat, violatis etiam conditionibus, quas scripto pepigerat cum Caesare, vim omnem illius diplomatis enervasset. Fefellit Hussium praecipitata malitia. Iussus enim, quum barbaras in sua Bohemia tragoedias excitasset, semetipsum sistere Constan
PREV.   NEXT  
|<   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56  
57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   >>   >|  



Top keywords:

schola

 

Repertus

 

Hussium

 

divitiae

 
Pannonia
 

consedissent

 

Caesar

 

Intellexit

 

legati

 

colerent


beneficium

 

augustum

 

gymnasio

 
Tridentino
 
reversis
 
invitati
 

quantae

 

lectio

 

publica

 

optima


studiorum

 

gratulatus

 

Aluimus

 
virtutum
 

sacrarium

 

uberius

 
prudentissimos
 
amplissimos
 

exsultantes

 
Pontifices

presbyter
 

creatus

 
archiepiscopum
 

Antonium

 
Pragensem
 

haesissent

 

Caesaris

 
multum
 

debuerant

 

regalius


impleverunt

 
Ferdinandi
 

aliquot

 

Audivi

 
nullum
 

ranunculi

 

scripto

 

pepigerat

 
Caesare
 

conditionibus