FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  
esiae. "Verbum Dei et purissima Sacramenta." Haeccine sunt apud vos? "Quis dubitet?"--Ego vero pernego. "Consule verbum Dei."--Iam consului, minusque vobis, quam antea, faveo. "Attamen planum est."--Proba mihi. "Quia nos ne latum quidem unguem discedimus a verbo Dei."--Vbi est acumen tuum? Semperne capies pro argumento illud ipsum, quod ponitur in quaestione? Quoties hoc iam inculco? Num tu evigilas? Num faces admovendae sunt? Dico a te perperam exponi verbum Dei: testes habeo quindecim aetates, sta sententiae, non meae, non tuae, sed harum omnium.--"Stabo sententiae verbi Dei: Spiritus ubi vult, spirat." Eccum, quos gyros, quas rotas fabricat. Hic nugator, tot verborum atque sophismatum architectus, nescio cui formidolosus esse queat, molestus erit fortasse. Molestiam vestra prudentia sublevabit, formidinem res eripuit. DECIMA RATIO OMNE GENVS TESTIVM "Haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam."[113] Quis enim, quamvis hebes in plebecula, dummodo salutis cupidus parumper attenderit, semitam Ecclesiae tam egregie complanatam, non videat, non teneat; vepres, et cautes, et avia detestatus? Erunt haec etiam rudibus explorata, sicut Isaias vaticinatus est; vobis igitur, si voletis, exploratissima. COELITES.--Theatrum universitatis rerum ponamus ob oculos; quidquid est uspiam peragremus; omnia nobis argumenta suppeditant. Eamus in coelum: "Rosas[114] et lilia contemplemur," purpuratos nempe martyrio, candidatos innocentia. Romanos, inquam, Pontifices[115] tres et triginta continenter occisos; Pastores terris omnibus, qui suum pro Christi nomine sanguinem oppignerarunt; greges fidelium, qui Pastorum vestigiis institere; Divos omnes coelites, qui turbae hominum puritate et sanctimonia praeluxere. Nostros hic vixisse, nostros hinc emigrasse reperias. Noster fuit, ut paucula delibemus, ille martyrii sitientissimus Ignatius[116] "qui in rebus Ecclesiae neminem, ne regen[117] quidem, aequavit Episcopo: qui traditiones[118] quasdam Apostolicas, quarum testis ipse fuerat, ne dilaberentur, scripto mandavit." Noster anachoreta Telesphorus,[119] "qui ieiunium quadragesimale, sancitum ab Apostolis, observari severius iussit." Noster Irenaeus,[120] "qui a successione Cathedraque Romana fidem Apostolicam declaravit." Noster etiam Victor Pontifex, "qui[121] Asiam edicto coercuit universam:" quod quum aliquibus, atque etiam huic Irenaeo, viro sacratissimo, videretur asperius, nemo tamen attenuavit, ut exotic
PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  



Top keywords:
Noster
 

sententiae

 

verbum

 

Ecclesiae

 

quidem

 
Christi
 

nomine

 
terris
 

triginta

 
continenter

occisos
 

Pastores

 

omnibus

 

institere

 
puritate
 
hominum
 

turbae

 

sanctimonia

 

praeluxere

 
Nostros

coelites
 

greges

 

oppignerarunt

 

fidelium

 
Pastorum
 

vestigiis

 
sanguinem
 

innocentia

 

quidquid

 

oculos


uspiam

 
peragremus
 
ponamus
 
voletis
 
igitur
 
exploratissima
 

COELITES

 
universitatis
 

Theatrum

 
argumenta

suppeditant

 

vixisse

 
candidatos
 
martyrio
 

Romanos

 

inquam

 
Pontifices
 

purpuratos

 

coelum

 

contemplemur