FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178  
179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   >>   >|  
et his similia. idque eis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam impedimento erit, sicut in graecis accidit adiectione I litterae, quam non solum datiuis casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in "LE:ISTE:I", quia etymologia ex diuisione in tris syllabas facta desideret eam litteram. Vel. Long. p. 2220P.: his quaeritur etiam, an per E et I quaedam debeant scribi secundum consuetudinem graecam. nonnulli enim ea quae producerentur sic scripserunt. alii contenti fuerunt huic productioni _I_ longam ut (_sic Vsener pro_ longam aut) notam dedisse. alii uero quorum est item Lucilius uarie scriptitauerunt, siquidem in his quae producerentur, alia per I longam, alia per E et I notauerunt, uidelicet ut differentia quadam separantes, ut cum diceremus 'uiri', si essent plures, per E et I scriberemus, si uero esset unus, 'uiri' per I notaremus. et Lucilius in VIIII: 'iam puerei uenere, E postremum facito atque I, ut plures faciant, I si facis solum pupilli. pueri hoc unius fiet'. item 'hoc illi factum est uni, tenue hoc facies I. haec illei fecere, adde E, ut pinguius fiat', idemque peila quibus milites utuntur, per E et I scribenda existimat, at pilum quo pinsitur (pila qua pinsatur P.) per I. hoc mihi uidetur superuacaneae esse obseruationis, nam si omnino in scribendo discernenda casuum numerorumque ambiguitas est, quid faciemus in his nominibus, quorum scriptio discrimen non admittit? Mar. Vict. I 4, 60 p. 2464P: omnes qui de orthographia scripserunt de nulla scriptura tam diu, quam diu de hac quaerunt, quae per I litteram singularem genetiuum, et quae per EI litteras nominatiuum pluralem faciunt, locuti partim acute, partim (partim _add. Wachsmuth_), ut mihi quidem uidetur, inepte. (uidetur. inepte _libri_) illud [atque _om. Par._] etiam ridicule * *, nam mihi quaedam succurrunt: pilum aiunt militare et uinea, si sit supra quam milites aggerem instituunt, et sicam [et silicem] quae secet per E et I scribenda, at si pilum sit quo pinsitores utuntur et uinea quae ruri colitur et fistula per I. _cf._ ibid. par.. 59. _Scauri cod. Bernensis 330 saec. X = B_ 2 esse credit _B_ || 3 mille hominum {.}II{.} _B_ || huce utroque opus mille _B_ huic EI utroque _coni. Vsener_ || 4 militiam _B_ || pilam in qua _B_ || 5 quo ipse{*above e: o} tenues si _B_ pila _B_ || 6 qua iacimus ad{~ee}*. pella u
PREV.   NEXT  
|<   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178  
179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   >>   >|  



Top keywords:

partim

 

longam

 

uidetur

 

quorum

 

plures

 

Vsener

 

quaedam

 

litteram

 

inepte

 
producerentur

scribenda

 
utuntur
 
scripserunt
 

Lucilius

 
utroque
 

milites

 

pluralem

 

faciunt

 
locuti
 

nominatiuum


litteras

 

genetiuum

 

singularem

 
ambiguitas
 
faciemus
 

nominibus

 

numerorumque

 

casuum

 

obseruationis

 

omnino


scribendo

 
discernenda
 

scriptio

 

discrimen

 

scriptura

 

orthographia

 

admittit

 

quaerunt

 
hominum
 

credit


Bernensis
 
militiam
 

iacimus

 

tenues

 

Scauri

 

succurrunt

 

ridicule

 
superuacaneae
 

militare

 
Wachsmuth