sibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum_; "non
illam informitatem nomine _coeli et terrae_ Scriptura appellavit; sed jam
erat, inquit, ipsa informitas quam terram invisibilem et incompositam
tenebrosamque abyssum nominavit, de qua coelum et terram Deum fecisse
praedixerat, spiritualem scilicet, corporalemque creaturam." Aliud qui
dicit: _Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant
super abyssum_, id est, "Informitas quaedam jam materies erat, unde _coelum
et terram Deum fecisse_ Scriptura praedixit; totam scilicet corpoream mundi
molem, in duas maximas partes, superiorem atque inferiorem {240}
distributam, cum omnibus, quae in eis sunt, usitatis notisque creaturis."
[Sidenote: XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis,
nihil repugnat.]
31. Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita
tentaverit: "Si non vultis* hanc informitatem materiae coeli et terrae
nomine appellatam videri; erat ergo aliquid quod non fecerat Deus, unde
coelum et terram faceret; neque enim Scriptura narravit quod istam materiem
Deus fecerit, nisi intelligamus* eam coeli et terrae, aut solius terrae
vocabulo significatam cum diceretur, _In principio fecit Deus coelum et
terram_; ut id quod sequitur, _Terra autem erat invisibilis et
incomposita_, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen
intelligamus nisi eam quam fecit Deus in eo quod praescriptum* est, _fecit
Deus coelum et terram_." Respondebunt assertores duarum istarum
sententiarum quas extremas posuimus, aut illius, aut illius, cum haec
audierint, et dicent: "Informem quidem istam materiam non negamus a Deo*
factam, Deo a quo sunt omnia bona valde: quia sicut dicimus amplius bonum
esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod
factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem
commemorasse Scripturam, quod hanc informitatem fecerit Deus, sicut alia
multa non commemoravit, [Sidenote: Isa. 6, 2; et 37, 16.]ut Cherubim et
Seraphim, et quae Apostolus distincte ait, [Sidenote: Col. 1, 16.]_Sedes,
Dominationes, Principatus, Potestates_, quae tamen omnia Deum fecisse
manifestum est. Aut si* eo quod dictum est, _fecit coelum et terram_,
comprehensa sunt omnia; quid de aquis dicimus, super quas ferebatur
Spiritus Dei? Si enim, terra nominata, simul intelliguntur; quomodo jam
terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas
videmus? Aut si ita accipitu
|