FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233  
234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   >>   >|  
meus, ego servus tuus qui vovi tibi sacrificium confessionis in his litteris, et oro ut ex misericordia tua _reddam tibi vota mea_; ecce ego quam fidenter dico in tuo Verbo incommutabili omnia te fecisse, invisibilia et visibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc attendisse Moysen cum scriberet: _In principio fecit Deus coelum et terram?_ Quia non sicut in tua veritate hoc certum video, ita in ejus mente video id eum cogitasse cum haec scriberet. Potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret, _In principio_: potuit et coelum et terram hoc loco, nullam jam formatam perfectamque naturam sive spiritualem sive corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intelligi. Video quippe vere potuisse dici, quidquid horum {242} diceretur; sed quid horum in his verbis ille cogitaverit, non ita video: quamvis sive aliquid* horum, sive quid aliud quod a me commemoratum non est, tantus vir ille mente conspexerit, cum haec verba promeret, verum eum vidisse apteque id enuntiasse non dubitem. [Sidenote: XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.] 34. Nemo jam mihi molestus sit dicendo mihi: Non hoc sensit Moyses quod tu dicis, sed hoc sensit quod ego dico. Si enim mihi diceret: "Unde scis hoc sensisse Moysen quod de his verbis ejus eloqueris?" aequo animo ferre deberem et responderem fortasse quae superius respondi, vel aliquanto uberius, si esset durior. Cum vero dicit: "Non hoc ille sensit quod tu dicis, sed quod ego dico;" neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque verum esse; o vita pauperum Deus meus, in cujus sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter[329] tales feram qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui viderunt quod dicunt; sed quia superbi sunt: nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam; non quia vera est, sed quia sua est. Alioquin[330] et aliam veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum dicunt; non quia ipsorum est, sed quia verum est; et ideo jam nec ipsorum est, quia verum est. Si autem ideo ament illud quia verum est, jam et ipsorum est, et meum est; quoniam in commune omnium est veritatis* amatorum. Illud autem quod contendunt non hoc sensisse Moysen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt; nolo, non amo: quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae sed audaciae est; nec visus, sed typhus eam peperit. Ideoque, Domine, tremenda sunt judicia tua; quoniam veritas
PREV.   NEXT  
|<   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233  
234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   >>   >|  



Top keywords:

dicunt

 
ipsorum
 
sensit
 

Moysen

 

terram

 

coelum

 

diceret

 

principio

 
sensisse
 

fidenter


scriberet

 

quoniam

 

verbis

 

pauperum

 

contradictio

 

patienter

 

mitigationes

 

superius

 

respondi

 

aliquanto


fortasse
 

deberem

 
responderem
 

uberius

 

uterque

 

nostrum

 

utrumque

 

durior

 

contendunt

 

commune


omnium

 

veritatis

 

amatorum

 
temeritas
 

scientiae

 

Domine

 

tremenda

 
judicia
 

veritas

 

Ideoque


peperit

 

audaciae

 

typhus

 

superbi

 

noverunt

 

sententiam

 

viderunt

 

divini

 

famuli

 

pariter