FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70  
71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   >>   >|  
ophrastum? Oratores quidem laudari video, si qui e nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati. 11. Ego autem--dicam enim, ut res est--dum me ambitio, dum honores, dum causae, dum rei publicae non solum cura, sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, haec inclusa habebam et, ne obsolescerent, renovabam, cum licebat, legendo. Nunc vero et fortunae gravissimo percussus volnere et administratione rei publicae liberatus, doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico. Aut enim huic aetati hoc maxime aptum est aut iis rebus, si quas dignas laude gessimus, hoc in primis consentaneum aut etiam ad nostros civis erudiendos nihil utilius aut, si haec ita non sunt, nihil aliud video quod agere possimus. 12. Brutus quidem noster, excellens omni genere laudis, sic philosophiam Latinis litteris persequitur, nihil ut iisdem de rebus Graecia desideret, et eandem quidem sententiam sequitur quam tu. Nam Aristum Athenis audivit aliquam diu, cuius tu fratrem Antiochum. Quam ob rem da, quaeso, te huic etiam generi litterarum. IV. 13. Tum, ille. Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. Sed de te ipso quid est, inquit, quod audio? Quanam, inquam, de re? Relictam a te veterem illam, inquit, tractari autem novam. Quid? ergo, inquam, Antiocho id magis licuerit, nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. Quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir, ut tu existimas ipse, negat in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse erroremque eorum, qui ita putarunt, coarguit. Est, inquit, ut dicis: sed ignorare te non arbitror, quae contra _ea_ Philonis Antiochus scripserit. 14. Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum iam diu, renovari a te, nisi molestum est, velim, et simul, adsidamus, inquam, si videtur. Sane istud quidem, inquit: sum enim admodum infirmus. Sed videamus idemne Attico placeat fieri a me, quod te velle video. Mihi vero, ille: quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari? et simul videre satisne ea commode dici possit Latine? Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus [omnes]. 15. Tum Varro ita exorsus est: Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnis, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam
PREV.   NEXT  
|<   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70  
71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 

inquit

 

veterem

 

inquam

 

philosophiam

 

videtur

 
publicae
 

Antiocho

 

maxime

 

audiebamus


Academias
 

ignorare

 

arbitror

 

contra

 

coarguit

 

erroremque

 

philosophi

 

putarunt

 
magister
 

occupati


vetere

 
remigrare
 

familiari

 

avocavisse

 

licuerit

 
nostro
 

fuerunt

 
recentissima
 

quaeque

 

existimas


libris

 

magnus

 

emendata

 

correcta

 

Quamquam

 

Antiochi

 

Philonis

 
commode
 

satisne

 

possit


Latine
 
videre
 

pridem

 
audita
 
recordari
 
essent
 

constat

 

occultis

 

primus

 

Socrates