FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104  
105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   >>   >|  
um gaudeam, si simile veri quid invenerim? Sed, ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec tamen ego is sum, qui nihil umquam falsi approbem, qui numquam adsentiar, qui nihil opiner, sed quaerimus de sapiente. Ego vero ipse et magnus quidem sum opinator--non enim sum sapiens--et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram, 'Qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto,' ut ait Aratus, eoque directius gubernant, quod eam tenent, 'Quae cursu interiore, brevi convertitur orbe,' sed Helicen et clarissimos Septemtriones, id est, rationes has latiore specie, non ad tenue elimatas. Eo fit ut errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed de sapiente quaeritur. Visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt, accipio iisque interdum etiam adsentior, nec percipio tamen; nihil enim arbitror posse percipi. Non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere. Sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam, Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre. Nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore, levitate, temeritate diiunctius. Quid igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque, Luculle, concedis. Quod quoniam a te probatur--ut praepostere tecum agam, mox referam me ad ordinem--haec primum conclusio quam habeat vim considera. XXI. 67. Si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur: numquam autem opinabitur: nulli igitur rei adsentietur. Hanc conclusionem Arcesilas probabat: confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat: adsentiri aliquando. Ita sequebatur etiam opinari, quod tu non vis et recte, ut mihi videris. Sed illud primum, sapientem, si adsensurus esset, etiam opinaturum, falsum esse et Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus: posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis, quae possint, distinguere. 68. Nobis autem primum, etiam si quid percipi possit, tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. Quam ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet, si temere processerit. Ita enim finitima sunt falsa veris, eaque, quae percipi non possunt, _iis quae possunt_--si modo ea sunt quaedam: iam enim videbimus--, ut tam in praecipitem locum non debeat se sapiens commit
PREV.   NEXT  
|<   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104  
105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   >>   >|  



Top keywords:

primum

 

percipi

 

sapiens

 
numquam
 

quidem

 

possint

 

opinabitur

 
aliquando
 

adsentiri

 

adsentietur


secundum

 

falsum

 
Arcesilas
 

possunt

 

videre

 
igitur
 

sapientis

 

opinari

 

umquam

 

sapiente


probatur
 

conclusionem

 
praepostere
 

confirmabat

 

loquar

 

firmitate

 

probabat

 

quoque

 
habeat
 

considera


Luculle
 

concedis

 

conclusio

 

ordinem

 
referam
 

quoniam

 

Antiochus

 

potius

 
sustinenda
 

adsensio


praecipitet

 

incognitum

 

quicquam

 

vitiosum

 
constet
 

temere

 

processerit

 

praecipitem

 
debeat
 

commit