FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75  
76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   >>   >|  
abatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus, tamen non esse iudicium veritatis in sensibus. Mentem volebant rerum esse iudicem: solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id, quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset. Hanc illi [Greek: idean] appellabant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere. 31. Sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur, nec percipere ullo modo res eas, quae subiectae sensibus viderentur, quae essent aut ita parvae, ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae, ut nihil umquam unum esset constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. Itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant. 32. Scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque rationibus: qua de causa definitiones rerum probabant, et has ad omnia, de quibus disceptabatur, adhibebant. Verborum etiam explicatio probabatur, id est, qua de causa quaeque essent ita nominata, quam [Greek: etymologian] appellabant: post argumentis et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id, quod explanari volebant: itaque tradebatur omnis dialecticae disciplina, id est, orationis ratione conclusae. Huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae. 33. Haec erat illis disciplina a Platone tradita: cuius quas acceperim mutationes, si voltis, exponam. Nos vero volumus, inquam, ut pro Attico etiam respondeam. IX. Et recte, inquit, respondes: praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas. Aristoteles primus species, quas paulo ante dixi, labefactavit: quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus, ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae: spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere. 34. Nam Strato, eius auditor, quamquam fuit acri ingenio, tamen ab ea disciplina omnino semovendus est: qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post e
PREV.   NEXT  
|<   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75  
76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   >>   >|  



Top keywords:

appellabant

 

disciplina

 

sensibus

 

censebant

 
Platone
 

veteris

 

partem

 

volebant

 

essent

 

orationis


species

 

divinum

 

oratione

 
Theophrastus
 
diceret
 
amplexatus
 

mirifice

 

quiddam

 

labefactavit

 

praeclare


exponam

 

voltis

 

volumus

 
mutationes
 

tradita

 

acceperim

 
inquam
 
Peripateticorum
 

explicatur

 
Academiae

auctoritas
 

Aristoteles

 
respondes
 

inquit

 
Attico
 

respondeam

 

primus

 
decore
 

virtute

 

posita


moribus

 
reliquisset
 

investigationem

 

totumque

 
philosophiae
 

necessariam

 

omnino

 

ingenio

 
semovendus
 

maxime