FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114  
115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   >>   >|  
Hermarchus aut non vivet' cum dialectici sic statuant, omne, quod ita diiunctum sit, quasi 'aut etiam aut non,' non modo verum esse, sed etiam necessarium: vide quam sit catus is, quem isti tardum putant. Si enim, inquit, alterutrum concessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla autem est in natura rerum talis necessitas. Cum hoc igitur dialectici pugnent, id est, Antiochus et Stoici: totam enim evertit dialecticam. Nam si e contrariis diiunctio--contraria autem ea dico, cum alterum aiat, alterum neget, si talis diiunctio falsa potest esse, nulla vera est. 98. Mecum vero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam sequor? Cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere Carneades solebat: 'Si recte conclusi, teneo: sin vitiose, minam Diogenes reddet.' Ab eo enim Stoico dialecticam didicerat: haec autem merces erat dialecticorum. Sequor igitur eas vias, quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem 'si lucet, lucet,' verum esse ob eam causam, quod ita didici, omne, quod ipsum ex se conexum sit, verum esse, non iudicem 'si mentiris, mentiris,' eodem modo [esse] conexum. Aut igitur hoc et illud aut, nisi hoc, ne illud quidem iudicabo. XXXI. Sed, ut omnes istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea ista corruent universa. Nec vero quicquam ita dicam, ut quisquam id fingi suspicetur: a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus, ut Poenus, et valde studiosus ac diligens. Et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus. Haec autem, quae iam dicam, sunt sumpta de primo. 99. Duo placet esse Carneadi genera visorum, in uno hanc divisionem: 'alia visa esse quae percipi possint, alia quae non possint,' in altero autem: 'alia visa esse probabilia; alia non probabilia.' Itaque, quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur, ea pertinere ad superiorem divisionem: contra posteriorem nihil dici oportere: qua re ita placere: tale visum nullum esse, ut perceptio consequeretur, ut autem probatio, multa. Etenim contra naturam esset, si probabile nihil esset. Et sequitur omnis vitae ea, quam tu, Luculle, commemorabas, eversio. Itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in iis quicquam tale, quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit. Sic, quidquid acciderit specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabili
PREV.   NEXT  
|<   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114  
115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   >>   >|  



Top keywords:

igitur

 

contra

 

probabilia

 

Itaque

 

alterum

 

probabile

 

dialecticam

 

diiunctio

 

didici

 

iudicem


quicquam
 

possint

 

divisionem

 
conexum
 
mentiris
 
necessarium
 

dialectici

 
vivere
 

sumpta

 

adsensionibus


sustinendis

 

visorum

 

percipi

 

placet

 

Carneadi

 

genera

 

tardum

 

senectutem

 

Carneade

 

Clitomacho


putant
 
quisquam
 
suspicetur
 

quattuor

 

diligens

 

acutus

 

Poenus

 

studiosus

 
sensus
 
eversio

sensibus

 

probanda

 
teneatur
 

commemorabas

 
Luculle
 

sequitur

 
inesse
 

acciderit

 

specie

 
offeret