FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113  
114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   >>   >|  
e ad novem, verbi gratia, sine dubitatione respondes pauca esse, in decimo insistis: etiam a certis et illustrioribus cohibes adsensum. Hoc idem me in obscuris facere non sinis. Nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augentis nec minuentis quid aut primum sit aut postremum docet. 95. Quid? quod eadem illa ars, quasi Penelope telam retexens, tollit ad extremum superiora. Utrum ea vestra an nostra culpa est? Nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur--id autem appellant [Greek: axioma], quod est quasi effatum--, aut verum esse aut falsum. Quid igitur? haec vera an falsa sunt? Si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris _an_ verum dicis? Haec scilicet inexplicabilia esse dicitis. Quod est odiosius quam illa, quae nos non comprehensa et non percepta dicimus. XXX. Sed hoc omitto. Illud quaero, si ista explicari non possunt, nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio: 'effatum esse id, quod aut verum aut falsum sit'? Rebus sumptis adiungam ex his sequendas esse alias, alias improbandas, quae sint in genere contrario. 96. Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas? 'Si dicis _nunc lucere et verum dicis, lucet; dicis autem_ nunc lucere et verum dicis: lucet igitur.' Probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis. Itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. Aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis aut ars ista nulla est. Vide ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'Si dicis te mentiri verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis, mentiris igitur.' Qui potes hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem? Haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. Quid enim faceret huic conclusioni? 'Si lucet, lucet; lucet autem: lucet igitur.' Cederet scilicet. Ipsa enim ratio conexi, cum concesseris superius, cogit inferius concedere. Quid ergo haec ab illa conclusione differt? 'Si mentiris, mentiris: mentiris autem: mentiris igitur.' Hoc negas te posse nec approbare nec improbare. 97. Qui igitur magis illud? Si ars, si ratio, si via, si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque. Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. Tribunum aliquem censeo adeant: a me istam exceptionem numquam impetrabunt. Etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et irridet, non impetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur, 'aut vivet cras
PREV.   NEXT  
|<   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113  
114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   >>   >|  



Top keywords:

igitur

 

mentiris

 

mentiri

 
falsum
 

effatum

 

scilicet

 

conclusum

 
lucere
 

verumque

 

dicitis


inexplicabilia

 

extremum

 
quidquid
 

primum

 

probare

 
dialecticam
 

Epicuro

 

docendo

 

Chrysippea

 

Itaque


impetrabunt
 

superiorem

 
generis
 

probaveris

 

eiusdem

 

Etenim

 

contemnit

 

conclusionem

 
concedat
 

traditis


concludendi
 

concluditur

 

numquam

 

irridet

 
effabimur
 

impetrent

 

probabitis

 

probaturusne

 
quidem
 

rectissime


superius

 

concesseris

 

conexi

 

inferius

 
concedere
 

approbare

 

improbare

 

conclusione

 
differt
 

denique