FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74  
75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   >>   >|  
us, si eos non modo copia rerum auxeris, uti fecisti, sed etiam verborum. Audebimus ergo, inquit, novis verbis uti te auctore, si necesse erit. Earum igitur qualitatum sunt aliae principes, aliae ex his ortae. Principes sunt unius modi et simplices: ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes. Itaque aer--utimur enim pro Latino--et ignis et aqua et terra prima sunt: ex his autem ortae animantium formae earumque rerum, quae gignuntur e terra. Ergo illa initia et, ut e Graeco vertam, elementa dicuntur: e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram. Quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor, quae supra dixi, dissimile Aristoteles quoddam esse rebatur. 27. Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate--faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius--materiam quandam, ex qua omnia expressa atque efficta sint: quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte, eoque etiam interire non in nihilum, sed in suas partis, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat: quae autem moveantur, omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint. 28. Et cum ita moveatur illa vis, quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque versetur, materiam ipsam totam penitus commutari putant et illa effici, quae appellant qualia, e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus, partis autem esse mundi omnia, quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna: nihil enim valentius esse a quo intereat: 29. quam vim animum esse dicunt mundi eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum, quae sunt ei subiectae, quasi prudentiam quandam, procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea, quae pertinent ad homines: quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni: non numquam eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa ac necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum. VIII. 30. Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tract
PREV.   NEXT  
|<   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74  
75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   >>   >|  



Top keywords:

appellant

 

natura

 

dividi

 

eandem

 

omnibus

 

quibus

 
materiam
 

putant

 

deinde

 

quandam


infinite
 

partis

 

possint

 

possit

 

intervalla

 

mundum

 

insint

 

effectum

 
corpus
 

nullumque


materiae

 
continuata
 

citroque

 

effici

 

versetur

 
commutari
 

penitus

 
diximus
 

qualitatem

 

sentiente


partibus

 

cohaerente

 

qualia

 

moveatur

 

mentem

 

sempiterni

 

ordinis

 
numquam
 

fortunam

 

efficiat


continuationem
 
immutabilem
 

aliter

 
constitutum
 
fatalem
 
improvisa
 

necopinata

 

philosophiae

 

Tertia

 

ratione