FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92  
93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   >>   >|  
, quod movere nulla ratio queat. Talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione, qui illa visa, e quibus omnia decreta sunt nata, negant quicquam a falsis interesse. 28. Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis, nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei, qui adfirmaret nihil posse percipi, consentaneum esse unum tamen illud dicere percipi posse, ut alia non possent, Carneades acutius resistebat. Nam tantum abesse dicebat, ut id consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. Qui enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum nihil excipere: ita necesse esse, ne id ipsum quidem, quod exceptum non esset, comprehendi et percipi ullo modo posse. 29. Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. Quoniam enim id haberent Academici decretum,--sentitis enim iam hoc me [Greek: dogma] dicere--, nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto, sicut in ceteris rebus, fluctuare, praesertim cum in eo summa consisteret: hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi, cogniti incogniti: quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae vis_a_ accipi oporteret et quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse: etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse, qui aut cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat: haec autem habere dubia neque iis ita confidere, ut moveri non possint, abhorrere a sapientia plurimum. Hoc igitur modo potius erat ab his postulandum, ut hoc unum saltem, percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia totius illorum sententiae, si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil approbantis, sit, ut opinor, dictum satis. X. 30. Sequitur disputatio copiosa illa quidem, sed paulo abstrusior--habet enim aliquantum a physicis--, ut verear ne maiorem largiar ei, qui contra dicturus est, libertatem et licentiam. Nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? Sed disputari poterat subtiliter, quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne, deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum primum visa nos pellerent, deinde appetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa, qua
PREV.   NEXT  
|<   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92  
93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   >>   >|  



Top keywords:

percipi

 

quidem

 

saltem

 

perceptum

 

dicere

 

consentaneum

 

iudicium

 

maxime

 

totius

 

primum


deinde
 

quicquam

 

postulandum

 
dicerent
 
illorum
 
cuiusquam
 

potest

 
approbantis
 

sententia

 

sententiae


inconstantia

 

confidere

 

expetendi

 

extremum

 

proficiscatur

 

perveniendum

 

ignoret

 

initium

 

bonorum

 

sapientem


cognoscendi
 
nesciat
 
habere
 

plurimum

 

sapientia

 

igitur

 

potius

 

abhorrere

 
possint
 
opinor

moveri

 

aliquantum

 
artificio
 

natura

 
fabricata
 

quanto

 
disputari
 

conetur

 

poterat

 
subtiliter