FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76  
77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   >>   >|  
os Polemo et Crates unaque Crantor, in Academia congregati, diligenter ea, quae a superioribus acceperant, tuebantur. Iam Polemonem audiverant adsidue Zeno et Arcesilas. 35. Sed Zeno cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. Eam quoque, si videtur, correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus. Mihi vero, inquam, videtur, quod vides idem significare Pomponium. X. Zeno igitur nullo modo is erat, qui, ut Theophrastus, nervos virtutis inciderit, sed contra, qui omnia quae ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis, idque appellaret honestum, quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum. 36. Cetera autem etsi nec bona nec mala essent, tamen alia secundum naturam dicebat, alia naturae esse contraria. His ipsis alia interiecta et media numerabat. Quae autem secundum naturam essent, ea sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria: neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti. 37. Sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda, alia minoris. Quae pluris, ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris. Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat, sic inter recte factum atque peccatum, officium et contra officium media locabat quaedam: recte facta sola in bonis actionibus ponens, prave, id est peccata, in malis: officia autem servata praetermissaque media putabat, ut dixi. 38. Cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent, sed quasdam virtutes natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat, cumque illi ea genera virtutum, quae supra dixi, seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat nec virtutis usum modo, ut superiores, sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur. Cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent, naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed eas contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem. 39. Cumque eas perturbationes antiqui naturalis esse dicerent et rationis expertis aliaque in parte animi cupiditatem, alia rationem collocarent, ne his quidem adsentiebatur. Nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum arbitrabatur matrem esse immo
PREV.   NEXT  
|<   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76  
77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   >>   >|  



Top keywords:

Cumque

 

essent

 

dicerent

 

contraria

 

naturam

 

virtutis

 

contra

 

secundum

 

ratione

 

virtutem


perturbationes
 

superiores

 

minoris

 
pluris
 
officium
 
putabat
 

sumenda

 
ponebat
 

videtur

 

Academia


cumque

 

genera

 

virtutum

 

congregati

 

natura

 

perfectas

 

seiungi

 

Crantor

 

habitum

 

praeclarum


arbitrarentur
 
disserebat
 
virtutes
 

quasdam

 

audiverant

 

peccata

 

officia

 

ponens

 
actionibus
 
locabat

quaedam

 

servata

 
praetermissaque
 

superioribus

 
diligenter
 

acceperant

 
tuebantur
 

Polemonem

 

cuiquam

 
adesse