FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89  
90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   >>   >|  
lsum esse possit? hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti: ex quo efficitur nihil posse comprehendi. Ita imprudens eo, quo minime volt, revolvitur. Qua re omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam definitionem, quam Philo voluit evertere. Quam nisi obtinemus, percipi nihil posse concedimus. VII. 19. Ordiamur igitur a sensibus: quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur, et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius. Nec vero hoc loco exspectandum est, dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam: non enim is sum, qui quidquid videtur tale dicam esse quale videatur. Epicurus hoc viderit et alia multa. Meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur, quae obstant et impediunt. Itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum, quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo, dum adspectus ipse fidem faciat sui iudicii. Quod idem fit in vocibus, in odore, in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius. 20. Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur, aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus? Quam multa vident pictores in umbris et in eminentia, quae nos non videmus! quam multa, quae nos fugiunt in cantu, exaudiunt in eo genere exercitati! qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, quum id nos ne suspicemur quidem. Nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia, etsi vitiosa, est quaedam tamen. Quid de tactu, et eo quidem, quem philosophi interiorem vocant, aut doloris aut voluptatis? in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur:--potestne igitur quisquam dicere inter eum, qui doleat, et inter eum, qui in voluptate sit, nihil interesse? aut, ita qui sentiet non apertissime insaniat? 21. Atqui qualia sunt haec, quae sensibus percipi dicimus, talia secuntur ea, quae non sensibus ipsis percipi dicuntur, sed quodam modo sensibus, ut haec: 'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens, hoc asperum.' Animo iam haec tenemus comprehensa, non sensibus. 'Ille' deinceps 'equus est, ille canis.' Cetera series deinde sequitur, maiora nectens, ut haec, quae quasi expletam rerum comprehe
PREV.   NEXT  
|<   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89  
90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   >>   >|  



Top keywords:

sensibus

 

iudicium

 
percipi
 
requirat
 

igitur

 

quidem

 
Andromacham
 

Antiopam

 

intellegentia

 
quibus

vitiosa
 

quaedam

 

odoratu

 

suspicemur

 

necesse

 

gustatu

 

pictura

 

teneantur

 

cantibus

 

exercitatione


Adhibita

 
nostrum
 
cuiusque
 

generis

 

acrius

 
cernat
 

exaudiunt

 

genere

 

exercitati

 
inflatu

fugiunt
 
videmus
 

quanta

 
vident
 

pictores

 

eminentia

 
umbris
 

tibicinis

 

asperum

 

tenemus


canorum

 

dicuntur

 
quodam
 

comprehensa

 

maiora

 

sequitur

 

nectens

 
comprehe
 

expletam

 

deinde