ndi possit,
totidem verbis quot Stoici. Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant
omnem hanc quaestionem: quae ita videantur, ut etiam alia eodem modo videri
possint nec in iis quicquam intersit, non posse eorum alia percipi, alia
non percipi: nihil interesse autem, non modo si omni ex parte eiusdem modi
sint, sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti
conclusione tota ab his causa comprehenditur. Composita ea conclusio sic
est: 'Eorum, quae videntur, alia vera sunt, alia falsa, et quod falsum est,
id percipi non potest: quod autem verum visum est, id omne tale est, ut
eiusdem modi etiam falsum possit videri.' Et, 'quae visa sint eius modi, ut
in iis nihil intersit, non posse accidere ut eorum alia percipi possint,
alia non possint. 41. Nullum igitur est visum quod percipi possit.' Quae
autem sumunt, ut concludant id, quod volunt, ex his duo sibi putant
concedi: neque enim quisquam repugnat. Ea sunt haec: 'Quae visa falsa sint,
ea percipi non posse,' et alterum: 'Inter quae visa nihil intersit, ex iis
non posse alia talia esse, ut percipi possint, alia ut non possint:'
reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo, unum:
'quae videantur, eorum alia vera esse, alia falsa,' alterum: 'omne visum,
quod sit a vero, tale esse, quale etiam a falso possit esse.' 42. Haec duo
proposita non praetervolant, sed ita dilatant, ut non mediocrem curam
adhibeant et diligentiam. Dividunt enim in partis et eas quidem magnas:
primum in sensus, deinde in ea, quae ducuntur a sensibus et ab omni
consuetudine, quam obscurari volunt. Tum perveniunt ad eam partem, ut ne
ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. Haec autem universa
concidunt etiam minutius. Ut enim de sensibus hesterno sermone vidistis,
item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt,
volunt efficere iis omnibus, quae visa sint, veris adiuncta esse falsa,
quae a veris nihil differant: ea cum talia sint, non posse comprehendi.
XIV. 43. Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico, sed
ab eorum causa, qui ita disserunt, remotissimam. Definitiones enim et
partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines
dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est
hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui
clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. Quid enim agant, si, cum
aliquid definierint, roget eos quispiam, num illa defini
|