FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112  
113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   >>   >|  
ea non novit. In philosophia igitur. Sol quantus sit quid ad illum? Quod sit summum bonum quid habet ut queat iudicare? Quid igitur iudicabit? quae coniunctio, quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem, quid repugnet? Si haec et horum similia iudicat, de se ipsa iudicat. Plus autem pollicebatur. Nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis. 92. Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata sit: quae primo progressu festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus. XXIX. Quid ergo? istius vitii num nostra culpa est? Rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus. Nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper, clarus obscurus sit, multa pauca, magna parva, longa brevia, lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus [non] habemus.--93. At vitiosi sunt soritae.--Frangite igitur eos, si potestis, ne molesti sint. Erunt enim, nisi cavetis. Cautum est, inquit. Placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur, verbi causa, tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere, id est, quod ab his dicitur, [Greek: hesychazein]. Per me vel stertas licet, inquit Carneades, non modo quiescas. Sed quid proficit? Sequitur enim, qui te ex somno excitet et eodem modo interroget. Quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt? Progrediere rursus, quoad videbitur. Quid plura? hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. Cuius generis error ita manat, ut non videam quo non possit accedere. 94. Nihil me laedit, inquit: ego enim, ut agitator callidus, prius quam ad finem veniam, equos sustinebo, eoque magis, si locus is, quo ferentur equi, praeceps erit. Sic me, inquit, ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo. Si habes quod liqueat neque respondes, superbus es: si non habes, ne tu quidem percipis. Si, quia obscura, concedo. Sed negas te usque ad obscura progredi. Illustribus igitur rebus insistis. Si id tantum modo, ut taceas, nihil adsequeris. Quid enim ad illum, qui te captare volt, utrum tacentem irretiat te an loquentem? Sin autem usqu
PREV.   NEXT  
|<   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112  
113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   >>   >|  



Top keywords:

inquit

 

igitur

 

iudicat

 

tantum

 

quidem

 

iudicare

 

philosophia

 

obscura

 

numerum

 

Chrysippo


conticuisti
 

numero

 

interroget

 
Progrediere
 
Placet
 
fateris
 

ultimum

 
videbitur
 

multane

 

rursus


addidero

 

gradatim

 

paucorum

 

perveniat

 

aliquanto

 

quiescere

 

hesychazein

 

dicitur

 

Sequitur

 

proficit


interrogetur
 
quiescas
 
stertas
 

Carneades

 

excitet

 

percipis

 

concedo

 

superbus

 
respondes
 
diutius

captiose

 

interroganti

 
liqueat
 

respondeo

 
progredi
 

Illustribus

 
irretiat
 

tacentem

 

loquentem

 
insistis