FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87  
88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   >>   >|  
um, ut suspicantur, obscurius. Addunt etiam C. Marium. Et de hoc quidem nihil mentiuntur. Horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt. 14. Similiter vos, cum perturbare, ut illi rem publicam, sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclem, Anaxagoram, Democritum, Parmenidem, Xenophanem, Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostrum inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum illorum nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem, ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire, nihil cernere, nihil omnino quale sit posse reperire: maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant. 15. Quod si illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis, summis ingeniis, maximis studiis explicatum putamus? nonne, cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent, tum exortus est ut in optima re publica Ti. Gracchus qui otium perturbaret, sic Arcesilas qui constitutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret, qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse? quorum e numero tollendus est et Plato et Socrates: alter, quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos, nominibus differentis, re congruentis, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt. Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat iis, quos volebat refellere. Ita, cum aliud agnosceret atque sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione, quam Graeci [Greek: eironeian] vocant: quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in illo non putandum, quod idem fuerit in Socrate. VI. 16. Sed fuerint illa veteribus, si voltis, incognita. Nihilne est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni, ut putatur, obtrectans nihil novi reperienti, sed emendanti superiores immutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere? Cuius primo non admodum probata ratio, quamquam floruit cum acumine ingeni tum admirabili quodam lepore dicendi, proxime a Lacyde solo retenta est: post autem confecta a Carneade, qui est quartus ab Arcesila: audivit enim Hegesi
PREV.   NEXT  
|<   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87  
88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 

constitutam

 

admodum

 

philosophiam

 

quicquam

 

Socrates

 

Arcesilas

 

nominibus

 

vitiosum

 

agnosceret


Fannius
 

sentiret

 

libenter

 
fuisse
 
eironeian
 
vocant
 

propterea

 
Africano
 

dissimulatione

 

Graeci


solitus

 

Peripateticos

 

disciplinam

 

Academicos

 

differentis

 

quibus

 

congruentis

 

perfectissimam

 

reliquit

 

tollendus


numero
 
Stoici
 
tribuebat
 

volebat

 

refellere

 

disputatione

 

verbis

 

sententiis

 
dissenserunt
 
detrahens

Nihilne

 

floruit

 
quamquam
 

acumine

 
ingeni
 

quodam

 
admirabili
 

probata

 

clarissimis

 
conatus