FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117  
118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   >>   >|  
lbescit et vibrat dissimileque est proximo et continenti, ut, etiam si possis rationem reddere cur id eveniat, tamen non possis id verum esse, quod videbatur oculis, defendere. 106. Unde memoria, si nihil percipimus? Sic enim quaerebas. Quid? meminisse visa nisi comprehensa non possumus? Quid? Polyaenus, qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam, quae sciebat, oblitus est? Atqui, falsum quod est, id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet. Si igitur memoria perceptarum comprehensarumque rerum est, omnia, quae quisque meminit, habet ea comprehensa atque percepta. Falsi autem comprehendi nihil potest, et omnia meminit Siron Epicuri dogmata. Vera igitur illa sunt nunc omnia. Hoc per me licet: sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum, etiam si comprehensio perceptioque nulla sit. 107. Quid fiet artibus? Quibus? Iisne, quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis, quae tantum id, quod videtur, secuntur nec habent istam artem vestram, qua vera et falsa diiudicent? Sed illa sunt lumina duo, quae maxime causam istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur. At id quidem perspicuum est. Cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat, quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse haruspicum [_responsa_], auspicia, oracula, somnia, vaticinationes, seque ab adsensu sustineat: quod is potest facere vel de iis rebus, quas illi, a quibus ipse didicit, certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? An est aliquid, quod positum vel improbare vel approbare possit, dubitare non possit? an tu in soritis poteris hoc, cum voles: ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non impeditam sequi? 108. Alterum est, quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse, qui nullam rem adsensu suo comprobet. Primum enim videri oportet in quo sit etiam adsensus. Dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam appetitio consequatur, actionem sequi: tolli autem omnia, si visa tollantur. XXXIV. Hac de re in utramque partem et dicta sunt et scripta multa, sed brevi res potest tota confici. Ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis, obsistere opinionibus, adsensus lu
PREV.   NEXT  
|<   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117  
118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   >>   >|  



Top keywords:

potest

 

possit

 

actionem

 
adsensus
 

oportet

 

igitur

 

meminit

 
adsensu
 

Stoici

 

facere


reliquis

 

dubitare

 

quidem

 

Primum

 

negatis

 

possis

 

memoria

 

comprehensa

 
sapiens
 

rationem


habuerint

 
poterit
 

didicit

 
certas
 

aliquid

 

improbare

 
approbare
 
continenti
 

quibus

 

poteris


positum
 
proximo
 

soritis

 

certissimam

 
putant
 

haruspicum

 

praeter

 
defendere
 

oculis

 

videbatur


responsa

 

auspicia

 

eveniat

 
sustineat
 

reddere

 

oracula

 
somnia
 
vaticinationes
 
insistere
 

partem