FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98  
99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   >>   >|  
cibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam, cum eas dissolvere non possunt, desciscunt a veritate. Oportet igitur et ea, quae pro perspicuitate responderi possunt, in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos, ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere: quod deinceps facere constitui. 47. Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse, quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur eodem modo rebus iis, quae nullae sint, ut iis, quae sint. Nam cum dicatis, inquiunt, visa quaedam mitti a deo, velut ea, quae in somnis videantur quaeque oraculis, auspiciis, extis declarentur--haec enim aiunt probari Stoicis, quos contra disputant--, quaerunt quonam modo, falsa visa quae sint, ea deus efficere possit probabilia: quae autem plane proxime ad verum accedant, efficere non possit? aut, si ea quoque possit, cur illa non possit, quae perdifficiliter, internoscantur tamen? et, si haec, cur non inter quae nihil sit omnino? 48. Deinde, cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant, quae cogitatione depingimus, et ea, quae vel dormientibus vel furiosis videntur non numquam, veri simile est sic etiam mentem moveri, ut non modo non internoscat vera visa illa sint anne falsa, sed ut in iis nihil intersit omnino: ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset, qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset inter intestinum et oblatum. Postremo si nulla visa sunt probabilia, quae falsa sint, alia ratio est. Sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur? cur non ut plane nihil intersit? praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat. XVI. 49. Ad has omnis visiones inanis Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. Mihi autem non idem faciendum puto, sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, cum aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur. Soritas hoc vocant, quia acervum efficiunt uno addito grano. Vitiosum sane et captiosum genus! Sic enim adscenditis: Si tale visum obiectum est a deo dormienti, ut probabile sit, cur non eti
PREV.   NEXT  
|<   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98  
99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   >>   >|  



Top keywords:

possit

 

omnino

 

efficere

 
probabilia
 

dicatis

 

internoscantur

 

probari

 
possunt
 

intersit

 

interrogationibus


igitur

 

quidem

 
furore
 

sapientem

 

distinctio

 
adsensu
 

sustinere

 

Postremo

 

extrinsecus

 

distingueretur


tremor
 

terribili

 
obiecta
 

exalbescerent

 

mentis

 

aliquo

 

pallor

 

facile

 
oblatum
 

intestinum


quicquam
 

interesset

 

praesertim

 

dicebat

 
Soritas
 

demitur

 

vocant

 

acervum

 
efficiunt
 

additur


gradatim

 

philosophia

 

minime

 

aliquid

 
minutatim
 

addito

 

obiectum

 

dormienti

 
probabile
 

Vitiosum