FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68  
69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   >>   >|  
re. Illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere: sed nunc, postea quam sum ingressus res eas, quas tecum simul didici, mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur, cum multa scribas, genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat. II. 4. Tum ille: Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. Itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam, quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum, ut dixi, et diu cogitavi. Nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi, si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos: sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt: itaque ea nolui scribere, quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. 5. Vides autem--eadem enim ipse didicisti--non posse nos Amafinii aut Rabirii similis esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis volgari sermone disputant, nihil definiunt, nihil partiuntur, nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant. Nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes, ut legibus, verbis quoque novis cogimur uti, quae docti, ut dixi, a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur _labor_. 6. Iam vero physica, si Epicurum, id est, si Democritum probarem, possem scribere ita plane, ut Amafinius. Quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum--ita enim appellat atomos--concursione fortuita loqui? Nostra tu physica nosti, quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea, quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est, quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? _Quid_, haec ipsa de vita et moribus, et de expetendis fugiendisque rebus? Illi enim simpliciter pecudis et hominis idem bonum esse censent: apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas. 7. Sive enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intelligat quid sit illud verum et simplex bonum, quod non possit ab honestate seiungi: quod bonum qu
PREV.   NEXT  
|<   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68  
69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   >>   >|  



Top keywords:

Graecis

 

verbis

 

scribere

 

artibus

 

physica

 

magnum

 
Graeca
 

multum

 

quidem

 

indocti


putant
 

litteris

 

disserendi

 

Epicurum

 

dicendi

 

possem

 

concludunt

 

interrogatione

 
nullam
 

denique


probarem

 
Democritum
 

dialecticorum

 

cogimur

 

virtutem

 
nostri
 

parentes

 
quoque
 

utramque

 

petere


suscipiatur

 

legibus

 

frustra

 

oratorum

 

malent

 

quoniam

 

accipient

 
praeceptis
 

concursione

 

censent


nostros
 
ignoras
 

subtilitas

 
quanta
 
hominis
 
expetendis
 

moribus

 

fugiendisque

 

pecudis

 

simpliciter