FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236  
237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   >>   >|  
ntelligitur ab eruditis Scriptura.] 38. Alii vero quibus haec verba non jam nidus, sed opaca fruteta sunt, vident in eis latentes fructus, et volitant laetantes, et garriunt scrutantes, et carpunt eos. Vident enim, cum haec {245} verba legunt vel audiunt, tua, Deus, aeterna et stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari; nec tamen quidquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris: cujus voluntas quia id est quod tu, nullo modo mutata, vel, quae antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam, recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est: et* fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiori distantia per tempora et locos pulchras variationes* faciant aut patiantur. Vident haec, et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent. 39. Et alius eorum intendit in id quod dictum est, _In principio fecit Deus_, et respicit Sapientiam _Principium, quia et loquitur ipsa nobis_. Alius itidem intendit in eadem verba, et principium intelligit exordium rerum conditarum; et sic accipit, _In principio fecit_, ac si diceretur, Primo fecit. Atque in eis qui intelligunt, _In principio_, quod in Sapientia fecisti coelum et terram; alius eorum ipsum coelum et terram, creabilem materiam coeli et terrae sic esse credit cognominatam; alius jam formatas distinctasque naturas; alius unam formatam, eamdemque spiritualem coeli nomine, aliam informem corporalis materiae, terrae nomine. Qui autem intelligunt in nominibus coeli et terrae, adhuc informem materiem, de qua formaretur coelum et terra, nec ipsi uno modo id intelligunt: sed alius unde consummaretur intelligibilis sensibilisqne creatura; alius tantum unde sensibilis moles ista corporea, sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo qui jam dispositas digestasque creaturas _coelum et terram_ vocari hoc loco credunt; sed alius invisibilem atque visibilem: alius solam visibilem in qua luminosum coelum suspicimus, et terram caliginosam, quaeque in eis sunt. [Sidenote: XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.] 40. At ille qui non aliter accipit, _In principio fecit_, quam si diceretur, "Primo fecit;" non habet quomodo veraciter intelligat coelum et terram, nisi materiem coeli et terrae intelligat, videlicet universae, id est intelligibilis corp
PREV.   NEXT  
|<   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236  
237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   >>   >|  



Top keywords:

coelum

 

terram

 
principio
 

terrae

 
intelligunt
 

informem

 
similitudinem
 

naturas

 
tempora
 

materiem


fecisti

 
nomine
 

accipit

 
intelligat
 
formaretur
 

diceretur

 

intendit

 

visibilem

 

intelligibilis

 

Vident


nominibus
 

cognominatam

 
creabilem
 
materiam
 

Sapientia

 
exordium
 

conditarum

 

credit

 

formatas

 
corporalis

materiae
 

spiritualem

 
eamdemque
 

distinctasque

 

formatam

 
corporea
 

dicitur

 

aliquid

 

Sidenote

 

luminosum


suspicimus

 

caliginosam

 

quaeque

 

videlicet

 

universae

 
veraciter
 

quomodo

 

aliter

 

intelligit

 
grandi