FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238  
239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   >>   >|  
in temporibus simul animadvertitur. nec tamen de illa narrari* aliquid potest, nisi velut tempore prior sit; cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur* aeternitate Creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret. [Sidenote: XXX. Tractatores Scripturae diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis.] 41. In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa Veritas; et Deus noster misereatur nostri, ut _legitime Lege utamur, praecepti fine, pura charitate_: ac per hoc si quis quaerit ex me, quid horum Moyses tuus ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum. Si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas veras esse sententias, exceptis carnalibus de quibus quantum existimavi locutus sum: quos tamen bonae spei parvulos haec verba Libri tui non territant, alta humiliter, et pauca copiose. Sed omnes quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem, pariterque diligamus te Deum nostrum fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus; eumdemque famulum tuum Scripturae hujus dispensatorem, Spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te revelante cum haec scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis, et fruge utilitatis excellit. [Sidenote: XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.] 42. Ita cum alius dixerit, "Hoc sensit quod ego;" et alius, "Imo illud quod ego;" religiosius me arbitror dicere, "Cur non utrumque potius, si utrumque verum est?" Et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt; cur non illa omnia vidisse credatur, per quem Deus unus sacras Litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem; sic mallem scribere, ut quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut {248} veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem caeteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis, atque cogitavit cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest. [Sidenote: XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu Sancto revelantur.] 43. Postremo, Do
PREV.   NEXT  
|<   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238  
239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   >>   >|  



Top keywords:

verbis

 

Sidenote

 

veritatis

 

Scripturae

 

quidquid

 
potest
 

aliquid

 

diligamus

 
Moyses
 

dicere


posset
 
omnino
 

utrumque

 

invicem

 
charitate
 

Spiritu

 

scriberet

 

inveniri

 

diversa

 
potuimus

quispiam

 

Litteras

 
visuris
 

vidisse

 

temporibus

 

credatur

 
sacras
 

arbitror

 
putandus
 
Sensisse

animadvertitur

 

ipsius

 
excellit
 

maxime

 

utilitatis

 

multorum

 

potius

 

tertium

 

religiosius

 
dixerit

sensit

 

quartum

 

pronuntio

 

credam

 

meruisse

 
Sensit
 

cogitavit

 

itaque

 

praeceps

 
invenire