FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125  
126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   >>   >|  
ullam rem percipit. Responderint posse percipi quantus sol sit. Non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi comprehendique dicant. Nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve comprehendi, quoniam omnium rerum una est definitio comprehendendi. XLII. 129. Sed quod coeperam: Quid habemus in rebus bonis et malis explorati? nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur: qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio? Omitto illa, quae relicta iam videntur, ut Herillum, qui in cognitione et scientia summum bonum ponit: qui cum Zenonis auditor esset, vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius, ut scriptum video, princeps Xenophanes, quem modo nominavi, deinde eum secuti Parmenides et Zeno, itaque ab his Eleatici philosophi nominabantur. Post Euclides, Socratis discipulus, Megareus, a quo iidem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant, quod esset unum et simile et idem semper. Hic quoque multa a Platone. A Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellati, quorum omne bonum in mente positum et mentis acie, qua verum cerneretur, Herilli similia, sed, opinor, explicata uberius et ornatius. 130. Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus, Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor, re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem, nec malum nisi quod virtuti esset contrarium: in mediis ea momenta, quae Zeno voluit, nulla esse censuit. Huic summum bonum est in his rebus neutram in partem moveri, quae [Greek: adiaphoria] ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae [Greek: apatheia] nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec nunc videamus, quae diu multumque defensa sunt. 131. Alii voluptatem finem esse voluerunt: quorum princeps Aristippus, qui Socratem audierat, unde Cyrenaici. Post Epicurus, cuius est disciplina nunc notior, neque tamen cum Cyrenaicis de ipsa voluptate consentiens. Voluptatem autem et honestatem finem esse Callipho censuit: vacare omni molestia Hieronymus: hoc idem cum honestate Diodorus: ambo hi Peripatetici. Honeste autem vivere fruentem rebus iis, quas primas homini natura conciliet, et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis, quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici nunc proxime videntur accedere. Introducebat etiam Carneades, non quo probaret, sed ut opponeret
PREV.   NEXT  
|<   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125  
126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   >>   >|  



Top keywords:

censuit

 
princeps
 

igitur

 

quorum

 

Zenonis

 

auditor

 

Platone

 

percipi

 
disciplina
 

summum


videntur

 

sapientem

 

apatheia

 

quidem

 

Pyrrho

 
sentire
 

nominatur

 

despicere

 
debemus
 

Aristonem


probavit

 

fuisset

 

putamus

 

ornatius

 
uberius
 

abiectos

 

contemnimus

 

verbis

 

neutram

 

voluit


partem

 

moveri

 
adiaphoria
 
momenta
 

mediis

 

virtutem

 

contrarium

 

virtuti

 

dicitur

 

multumque


homini

 
primas
 

natura

 

conciliet

 

Academia

 

fruentem

 

Diodorus

 

Peripatetici

 
vivere
 
Honeste