FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124  
125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   >>   >|  
olum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur. Nec enim divinationem, quam probatis, ullam esse arbitror, fatumque illud, quo omnia contineri dicitis, contemno. Ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo, atque haud scio an ita sit. XLI. Sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio? an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum his non licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus, qua omnia regantur. Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat. Ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudinem--ipse enim hic radiatus me intueri videtur ac monet ut crebro faciam mentionem sui--vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis: huic me quasi malis architectis mensurae vestrae nego credere. Ergo dubium est uter nostrum sit, leniter ut dicam, verecundior? 127. Neque tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae. Erigimur, elatiores fieri videmur, humana despicimus, cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. Indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem. Si vero aliquid occurrit, quod veri simile videatur, humanissima completur animus voluptate. 128. Quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster, sed vester, ut adsentiatur, credat, adfirmet, noster, ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet, si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit. Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem: at paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare, cum physica ista valde adfirmant, earum etiam rerum auctoritatem, si quae illustriores videantur, amittere. Non enim magis adsentiuntur neque approbant lucere nunc, quam, cum cornix cecinerit, tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud, si erunt mensi, sex pedum esse quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. Ex quo illa conclusio nascitur: si sol quantus sit percipi non potest, qui ceteras res eodem modo quo magnitudinem solis approbat, is eas res non percipit. Magnitudo autem solis percipi non potest. Qui igitur id approbat, quasi percipiat, n
PREV.   NEXT  
|<   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124  
125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   >>   >|  



Top keywords:

magnitudinem

 

noster

 

vester

 

aliquid

 

videtur

 

igitur

 

Stoicis

 

simile

 

quidem

 

videantur


nostrum
 

approbat

 

potest

 
percipi
 
adfirmet
 
vereatur
 

Veniamus

 
invenerit
 

temere

 

praeclareque


opinari

 

humanissima

 

Indagatio

 

contemnimus

 

maximarum

 

occultissimarum

 

minima

 

exigua

 

cogitantesque

 

despicimus


supera
 
caelestia
 
nostra
 

oblectationem

 

Quaeret

 

sapiens

 

adsentiatur

 

voluptate

 
animus
 
occurrit

videatur

 

completur

 
credat
 

auctoritatem

 
partibus
 

duodeviginti

 
maiorem
 

terram

 

possunt

 
metiri