FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130  
131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   >>   >|  
nde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem, sed ad vosmet ipsos, qui adestis, pertinent. Negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. Quo modo? inquies: nos enim defendimus etiam insipientem multa comprehendere. 145. At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. Et hoc quidem Zeno gestu conficiebat. Nam, cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum,' inquiebat, 'huius modi est.' Deinde, cum paulum digitos contraxerat, 'adsensus huius modi.' Tum cum plane compresserat pugnumque fecerat, comprehensionem illam esse dicebat: qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, [Greek: katalepsin] imposuit. Cum autem laevam manum adverterat et illum pugnum arte vehementerque compresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem. Sed qui sapientes sint aut fuerint ne ipsi quidem solent dicere. Ita tu nunc, Catule, lucere nescis nec tu, Hortensi, in tua villa nos esse. 146. Num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter: illa subtilius. Sed quo modo tu, si nihil comprehendi posset, artificia concidere dicebas neque mihi dabas id, quod probabile esset, satis magnam vim habere ad artis, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse. An pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia? Quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci: ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos, quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam comprobat diligentia, qui primum iurare 'ex sui animi sententia' quemque voluerunt, deinde ita teneri 'si sciens falleret,' quod inscientia multa versaretur in vita, tum, qui testimonium diceret, ut 'arbitrari' se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque iurati iudices cognovissent, ea non ut esse facta, sed ut 'videri' pronuntiarentur. XLVIII. 147. Verum, quoniam non solum nauta significat, sed etiam Favonius ipse insusurrat navigandi nobis, Luculle, tempus esse et quoniam satis multa dixi, est mihi perorandum. Posthac tamen, cum haec quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus, de obscuritate naturae deque errore tot philosophorum, qui de bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant, ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobilis disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pse
PREV.   NEXT  
|<   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130  
131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 

dicebat

 

sapientem

 

quoniam

 

compresserat

 

habere

 

scientia

 

diceret

 
sententia
 
versaretur

Zeuxis

 

quemque

 
teneri
 

falleret

 

voluerunt

 

deinde

 

inscientia

 
sciens
 

nusquam

 
aliquis

docuisset

 
diceretur
 

desinerent

 

irasci

 

Polyclitus

 

Phidias

 

sollertia

 

suscenserent

 

didicissent

 

comprobat


maiorum
 

diligentia

 
primum
 

iurare

 

rationem

 

tollere

 

relinquere

 

XLVIII

 

contrariisque

 

discrepant


philosophorum

 

disseramus

 

virorum

 

obscuritate

 

naturae

 

errore

 
sensuumque
 

oculorum

 

reliquorum

 

mendaciis