FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128  
129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   >>   >|  
Carneadi: 'Ego tibi, Carneade, praetor esse non videor, quia sapiens non sum: nec haec urbs nec in ea civitas.' Tum ille: 'Huic Stoico non videris.' Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret. Sed ille noster est plane, ut supra dixi, Stoicus, perpauca balbutiens. 138. Vos autem mihi veremini ne labar ad opinionem et aliquid asciscam et comprobem incognitum, quod minime voltis. Quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus tres solas esse sententias, quae defendi possint, de finibus bonorum: circumcidit et amputat multitudinem: aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrumque: nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen voluptatis fugere, sed in vicinitate versari, quod facere eos etiam, qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos, qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent: ita tres relinquit sententias, quas putat probabiliter posse defendi. 139. Sit sane ita--quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor, nec quicquam habeo adhuc probabilius--, verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur. Labor eo, ut adsentiar Epicuro aut Aristippo. Revocat virtus vel potius reprehendit manu: pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. Possum esse medius, ut, quoniam Aristippus, quasi animum nullum habeamus, corpus solum tuetur, Zeno, quasi corporis simus expertes, animum solum complectitur, ut Calliphontem sequar, cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat, ut eam probare etiam videretur. Quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur. Sed, si istum finem velim sequi, nonne ipsa veritas et gravis et recta ratio mihi obversetur? Tu, cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis? XLVI. 140. Unum igitur par quod depugnet reliquum est, voluptas cum honestate. De quo Chrysippo fuit, quantum ego sentio, non magna contentio. Alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas, amicitia, iustitia, reliquae virtutes: quarum esse nulla potest, nisi erit gratuita. Nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium impellitur, ea non est virtus, sed fallax imitatio simulatioque virtutis. Audi contra illos, qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dic
PREV.   NEXT  
|<   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128  
129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   >>   >|  



Top keywords:

voluptate

 

honestatem

 

defendi

 

civitas

 

sententias

 

quidem

 

praetor

 

virtus

 
Carneadi
 

voluptas


hominem
 

finibus

 

honestate

 
animum
 

Quamquam

 
Clitomachus
 
intellegere
 

probaretur

 

videretur

 

potuisse


numquam

 

adfirmabat

 
iungit
 

Possum

 
medius
 

Aristippus

 

quoniam

 

potius

 
reprehendit
 

pecudum


nullum

 

habeamus

 

sequar

 

sententiam

 

Carneades

 

defensitabat

 

studiose

 

Calliphontem

 
complectitur
 
tuetur

corpus

 

corporis

 

expertes

 

probare

 

copulabis

 

quarum

 

virtutes

 

potest

 

reliquae

 

iustitia