et appellatur et
est Deus, aeternus, incoporeus, impartibilis, immensa potentia,
sapientia, bonitate, Creator et Conservator omnium rerum,
visibilium et invisibilium;
3] et tamen tres sint personae eiusdem essentiae et potentiae, et
coaeternae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus.
4] Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in
hac causa scriptores ecclesiastici, ut sinificet non partem aut
qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit.
5]Damnant omnes haereses, contra hunc articulum exortas, ut
Manichaeos, qui duo principia ponebant, bonum et malum, item
Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum
similes.
6] Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, quum
tantum unam personam esse contendant, de Verbo et de Spiritu
Sancto astute et impie rhetoricantur, quod non sint personae
distinctae, sed quod Verbum significet verbum vocale et Spiritus
motum in rebus creatum.
Art. II. De Peccato Originis
1] Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines, secundum
naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei,
sine fiducia erga Deum et cum concupiscentia,
2] quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum,
damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non
renascuntur per baptismum et Spiritum Sanctum.
3] Damnant Pelagianos et alios, qui vitium orignis negant esse
peccatum et, ut extenuent gloriam meriti et beneficiorum Christi,
disputant hominem propriis viribus rationis coram Deo iustificare
posse.
Art. III. De Filio Dei.
1] Item docent, quod Verbum, hoc est, Filius Dei, assumserit
humanam naturam in utero beatae Mariae virginis,
2] ut sint duae naturae, divina et humana, in unitate personae
inseparabiliter coniunctae, unus Christus, vere Deus et vere
homo, natus ex virgine Maria, vere passus, crucifixus, mortuus
et sepultus,
3] ut reconciliaret nobis Patrem et hostia esset non tantum
pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum
peccatis.
4] Idem descendit ad inferos et vere resurrexit tertia die,
deinde ascendit ad coelos, ut sedeat at dexteram Patris, et
perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis,
5] sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum Spiritu
Sancto, qui regat, consoletur ac vivificet eos ac defendat
adversus diabolum et vim peccati.
6] Idem Christus palam est rediturus, ut iudicet vivos et mortuos
etc. iuxta Symbolum Apostolorum.
Art. IV. De Iustificatione.
|