FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41  
42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   >>   >|  
um utilitates apud nos retinetur. V. De Discrimine Ciborum. [Article XXVI] 1] Publica persuasio fuit non tantum vulgi, sed etiam docentium in ecclesiis, quod discrimina ciborum et similes traditiones humanae sint opera utilia ad promerendam gratiam et satisfactoria pro peccatis. 2] Et quod sic senserit mundus, apparet ex eo, quia quotidie instituebantur novae ceremoniae, novi ordines, novae feriae, nova ieiunia, et doctores in templis exigebant haec opera tamquam necessarium cultum ad promerendam gratiam, et vehementer terrebant conscientias, si quid omitterent. 3] Ex hac persuasione de traditionibus multa incommoda in ecclesia secuta sunt. 4] Primo obscurata est doctrina de gratia et iustitia fidei, quae est praecipua pars evangelii, et quam maxime oportet exstare et eminere in ecclesia, ut meritum Christi bene cognoscatur et fides, quae credit remitti peccata propter Christum, longe supra opera collocetur. 5] Quare et Paulus in hunc locum maxime incumbit, legem et traditiones humanas removet, ut ostendat iustiaiam Christianam aliud quiddam esse quam huiusmodi opera, videlicet fidem, quae credit peccata gratis remitti propter Christum. 6] At haec doctrina Pauli paene tota oppressa est per traditiones, quae pepererunt opinionem, quod per discrimina ciborum et similes cultus oporteat mereri gratiam et iustitiam. 7] In poenitentia nulla mentio fiebat de fide, tantum haec opera satisfactoria proponebantur; in his videbatur poenitentia tota consistere. 8] Secundo hae traditiones obscuraverunt praecepta Dei, quia traditiones longe praeferebantur praeceptis Dei. Christianismus totus putabatur esse observatio certarum feriarum, rituum, ieiuniorum, vestitus. 9] Hae observationes erant in possessione honestissimi tituli, quod essent vita spiritualis et vita perfects. 10] Interim mandata Dei iuxta vocationem nullam laudem habebant, quod paterfamilias educabat sobolem, quod mater pariebat, quod princeps regebat rempublicam. Haec putabantur esse opera mundana et imperfecta et longe deteriora illis splendidis observationibus. 11] Et hic error valde cruciavit pias conscientias, quae dolebant se teneri imperfecto vitae genere, in coniugio, in magistratibus aut aliis functionibus civilibus, mirabantur monachos et similes, et falso putabant illorum observationes Deo gratiores esse. 12] Tertio traditiones attulerunt magna pericula conscientiis, quia impossibile erat omnes traditiones servare, et tamen h
PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41  
42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   >>   >|  



Top keywords:

traditiones

 

gratiam

 

similes

 

maxime

 

remitti

 

credit

 
peccata
 

propter

 

satisfactoria

 

Christum


promerendam
 

discrimina

 

poenitentia

 

ciborum

 

doctrina

 

conscientias

 

tantum

 

ecclesia

 
observationes
 

rituum


perfects

 
spiritualis
 

vestitus

 

possessione

 

feriarum

 
honestissimi
 

tituli

 
essent
 

ieiuniorum

 

praeceptis


fiebat

 

mentio

 

proponebantur

 

oporteat

 

cultus

 

mereri

 

iustitiam

 
videbatur
 

consistere

 

Christianismus


Interim
 
putabatur
 

observatio

 
praeferebantur
 
praecepta
 
Secundo
 

obscuraverunt

 

certarum

 

sobolem

 

civilibus