FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31  
32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   >>   >|  
Damnant igitur illos, qui docent, quod sacramenta ex opere operato iustificent, nec docent fidem requiri in usu sacramentorum, quae credat remitti peccata. Art. XIV. De Ordine Ecclesiastico. De ordine ecclesiastico docent, quod nemo debeat in ecclesia publice docere aut sacramenta administrare, nisi rite vocatus. Art. XV. De Ritibus Ecclesiasticis. 1] De ritibus ecclesiasticis docent, quod ritus illi servandi sint, qui sine peccato servari possunt et prosunt ad tranquillitatem et bonum ordinem in ecclesia, sicut certae feriae, festa et similia. 2] De talibus rebus tamen admonetur homines, ne conscientiae onerentur, tamquam talis cultus ad salutem necessarius sit. 3] Admonentur etiam, quod traditiones humanae institutae ad placandum Deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis adversentur evangelio et doctrinae fidei; 4] quare vota et traditiones de cibis et diebus etc. institutae ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis inutiles sint et contra evangelium. Art. XVI. De Rebus Civilibus. 1] De rebus civilibus docent, quod legitimae ordinationes civiles sint bona opera Dei, 2] quod Christianis liceat gerere magistratus, exercere iudicia, iudicare res ex imperatoriis et aliis praesentibus legibus, supplicia iure constituere, iure bellare, militare, lege contrahere, tenere proprium, iusiurandum postulantibus magistratibus dare, ducere uxorem, nubere. 3] Damnant Anabaptistas, qui interdicunt haec civilia officia Christianis. 4] Damnant et illos, qui evangelicam perfectionem non collocant in timore Dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis, quia evangelium tradit iustitiam aeternam cordis. 5] Interim non dissipat politiam aut oeconomiam, sed maxime postulat conservare tamquam ordinationes Dei et in talibus ordinationibus exercere caritatem. 6] Itaque necessario debent Christiani obedire magistratibus suis et legibus; 7] nisi quum iubent peccare, tunc enim magis debent obedire Deo quam hominibus. Act. 5, 29. Art. XVII. De Christi Reditu ad Iudicium. 1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi ad iudicandum, 2] et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam aeternam et perpetua gaudia, 3] impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine crucientur. 4] Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac diabolis finem poenarum futurum esse. 5] Damnant et alios, qui nunc spargunt Iudaicas
PREV.   NEXT  
|<   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31  
32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   >>   >|  



Top keywords:

docent

 

Damnant

 

homines

 
talibus
 

tamquam

 
obedire
 

exercere

 

debent

 
Anabaptistas
 
magistratibus

legibus

 

hominibus

 
traditiones
 
institutae
 
ordinationes
 

aeternam

 

evangelium

 

peccatis

 

promerendam

 
gratiam

satisfaciendum

 
Christianis
 

civilibus

 

sacramenta

 

ecclesia

 

poenarum

 
diabolis
 
tradit
 

officiis

 

deserendis


sentiunt

 

politiam

 

oeconomiam

 

maxime

 

postulat

 

crucientur

 

dissipat

 
damnatis
 

cordis

 

Interim


iustitiam
 

collocant

 
ducere
 
uxorem
 
nubere
 

interdicunt

 

Iudaicas

 
proprium
 
iusiurandum
 

postulantibus