FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   >>   >|  
t non solum in posterum coniugia prohiberentur, sed etiam praesentia, contra omnia iura divina et humana, contra ipsos etiam canones, factos non solum a pontificibus, sed a laudatissimis synodis, distraherentur. 14] Et quum senescente mundo paulatim natura humana fiat imbecillior, convenit prospicere, ne plura vitia serpant in Germaniam. 15] Porro Deus instituit coniugium, ut esset remedium humanae infirmitatis. 16] Ipsi canones veterem rigorem interdum posterioribus temporibus propter imbecillitatem hominum laxandum esse dicunt, quod optandum est, ut fiat et in hoc negotio. 17] Ac videntur ecclesiis aliquando defuturi pastores, si diutius prohibeatur coniugium. 18] Quum autem exstet mandatum Dei, quum mos ecclesiae notus sit, quum impurus coelibatus plurima pariat scandala, adulteria et alia scelera digna animadversione boni magistratus: tamen mirum est nulla in re maiorem exerceri saevitiam quam adversus coniugium sacerdotum. 19] Deus praecipit honore afficere coniugium. 20] Leges in omnibus rebus publicis bene constitutis, etiam apud ethnicos, maximis honoribus ornaverunt. 21] At nunc capitalibus poenis excruciantur, et quidem sacerdotes, contra canonum voluntatem, nullam aliam ob causam nisi propter coniugium. 22] Paulus vocat doctrinam daemoniorum, quae prohibet coniugium, 1 Tim. 44, 1 sqq. 23] Id facile nunc intelligi potest, quum talibus suppliciis prohibitio coniugii defenditur. 24] Sicut autem nulla lex humana potest mandatum Dei tollere, ita nec votum potest tollere mandatum Dei. 25] Proinde etiam Cyprianus suadet, ut mulieres nubant, quae non servant promissam castitatem. Verba eius sunt haec, Lib. 1, epist. 11: Si autem perseverare nolunt aut non possunt, melius est, ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant; certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant. 26] Et aequitate quadam utuntur ipsi canones erga hos, qui ante iustam aetatem voverunt, quomodo fere hactenus fieri consuevit. III. De missa. [Article 24] 1] Falso accusantur ecclesiae nostrae, quod missam aboleant. Retinetur enim missa apud nos et summa reverentia celebratur. 2] Servantur et usitate ceremoniae fere omnes, praeterquam quod Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicae, quae additae sunt ad docendum populum. 3] Nam ad hoc unum opus est ceremoniis, ut doceant imperitos. 4] Et non modo Paulus 1 Cor. 14, 2 sq. praecipit uti lingua intellecta populo in ecclesia, sed etiam ita
PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   >>   >|  



Top keywords:

coniugium

 

canones

 

potest

 

humana

 

mandatum

 

contra

 

praecipit

 

nubant

 

ecclesiae

 

propter


tollere

 

Paulus

 

possunt

 

facile

 

intelligi

 

perseverare

 

melius

 

nolunt

 
fratribus
 

sororibus


scandalum

 
nullum
 

deliciis

 

cadant

 

suppliciis

 

suadet

 

mulieres

 

faciant

 

Cyprianus

 
Proinde

servant
 

promissam

 

prohibitio

 

coniugii

 
castitatem
 
defenditur
 
talibus
 

voverunt

 
Germanicae
 

alicubi


additae

 

docendum

 

populum

 

admiscentur

 

cantionibus

 

ceremoniae

 

usitate

 

praeterquam

 

Latinis

 

lingua