FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32  
33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   >>   >|  
opiniones, quod ante resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint, ubique oppressis impiis. Art. XVIII. De Libero Arbitrio. 1] De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res rationi subiectas. 2] Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendae iustitiae Dei seu iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei, 1 Cor. 2, 14; 3] sed haec fit in cordibus, quum per Verbum Spiritus Sanctus concipitur. 4] Haec totidem verbis dicit Augustinus lib. III. Hypognosticon: Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem iudicium rationis, non per quod sit idoneum in iis, quae ad Deum pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere, sed tantum in operibus vitae praesentis, tam bonis quam etiam malis. 5] Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere, pecora nutire, artem discere diversarum rerum bonarum, vel quidquid bonum ad praesentem pertinet vitam. 6] Quae omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, imo ex ipso et per ipsum sunt et esse coeperunt. 7] Malis vero dico, ut est velle idolum colere, velle homicidium etc. 8] Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu Sancto solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere, item praecepta Dei facere quoad substantiam actuum. 9] Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit (potest enim continere manus a furto, a caede), tamen interiores motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum, castitatem, patientiam etc. Art. XIX. De Causa Peccati. De Causa peccati docent, quod, tametsi Deus creat et conservat naturam, tamen causa peccati est voluntas malorum, videlicet diaboli et impiorum, quae, non adiuvante Deo, avertit se a Deo, sicut Christus ait Ioh. 8, 44: Quum loquitur mendacium, ex se ipso loquitur. Art. XX. De Bonis Operibus. 1] Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant. 2] Nam scipta eorum, quae exstant de decem praeceptis, et alia simili agrumento testantur, quod utiliter docuerint de monibus vitae generibus et officiis, quae genera vitae, quae opera in qualibet vocatione Deo placeant. 3] De quibus rebus olim parum docebant concionatores, tantum puerilia et non necessaria opera urgebant,
PREV.   NEXT  
|<   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32  
33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   >>   >|  



Top keywords:

docent

 

efficere

 

Spiritu

 

Sancto

 

naturae

 

iustitiae

 
loquitur
 

peccati

 

voluntas

 

Spiritus


habere
 

tantum

 

potest

 

interiores

 

aliquo

 

continere

 

possit

 

natura

 
externa
 

actuum


viribus

 
possimus
 

Pelagianos

 

Damnant

 

idolum

 
colere
 

homicidium

 
diligere
 

coeperunt

 

substantiam


praecepta

 

facere

 

Quamquam

 

agrumento

 

simili

 

testantur

 

utiliter

 
monibus
 

docuerint

 

praeceptis


prohibeant
 
scipta
 

exstant

 
generibus
 
officiis
 
docebant
 

concionatores

 

puerilia

 

urgebant

 

necessaria