FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30  
31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>   >|  
efficacia, etiamsi per malos exhibeantur. 3] Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti ministerio malorum in ecclesia, et sentibant ministerium malorum inutile et inefficax esse. Art. IX. De Baptismo. 1] De baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem, 2] quodque per baptismum offeratur gratia Dei, et quod pueri sint baptizandi, qui per baptismum oblati Deo recipiantur in gratiam Dei. 3] Damnant Anabaptistas, qui improbant baptismum puerorum et affirmant pueros sine baptismo salvos fieri. Art. X. De Coena Domini. 1] De coena Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere adsint et distribuantur vescentibus in coena Domini; 2] et improbant secus docentes. Art. XI. De confessione. 1] De confessione docent, quod absolutio privata in ecclesiis retinenda sit, quamquam in confessione non sit necessaria omnium delictorum enumeratio. 2] Est enim impossibilis iuxta Psalmum 19, 13: Delicta quis intelligit? Art. XII. De Poenitentia. 1] De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere possit remissio peccatorum quocunque tempore, quum convertuntur, 2] et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitantiam absolutionem impertiri debeat. 3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus. 4] Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu absolutione, 5] et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam et ex terroribus liberat. 6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae. 7] Damnant Anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse amittere Spiritum Sanctum; 8] item qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac vita contingere, ut peccare non possint. 9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post baptismum redeuntes ad poenitentiam. 10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per satisfactiones nostras. Art. XIII. De Usu Sacramentorum. 1] De usu sacramentorum docent, quod sacramenta instituta sint, non modo ut sint notae professionis inter homines, sed magis ut sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos, 2] ad excitandam et confirmandam fidem in his, qui utuntur, proposita. Itaque utendum est sacramentis ita, ut fides accedat, quae credat promissionibus, quae per sacramenta exhibentur et ostenduntur. 3]
PREV.   NEXT  
|<   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30  
31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>   >|  



Top keywords:

docent

 
baptismum
 
Domini
 

confessione

 
Damnant
 
contingere
 
peccatorum
 

sacramenta

 

gratiam

 

improbant


poenitentia
 

Anabaptistas

 

baptismo

 

malorum

 
ecclesia
 
sacramentis
 

poenitentiae

 

fructus

 

utendum

 
Itaque

Spiritum
 

Sanctum

 

amittere

 

debent

 
iustificatos
 

negant

 

promissionibus

 
credat
 

credit

 
absolutione

evangelio
 

ostenduntur

 

concipitur

 

exhibentur

 

propter

 
Christum
 

terroribus

 

liberat

 

Deinde

 
conscientiam

consolatur

 

remitti

 

accedat

 

peccata

 
contendunt
 

perfectionem

 

satisfactiones

 
nostras
 

mereri

 

voluntatis