FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34  
35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   >>   >|  
m. 17] Tota haec doctrina ad illud certamen perterrefactae conscientiae referenda est, nec sine illo certamine intelligi potest. 18] Quare male iudicant de ea re homines imperiti et profani, qui christianam iustitiam nihil esse somniant nisi civiliem et philosophicam iustitiam. 19] Olim vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex evangelio consolationem. 20] Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria, sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam. 21] Alii alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis. 22] Ideo magnopere fuit opus hanc doctrinam de fide in Christum tradere et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis, sed scirent, fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem peccatorum et iustificationem. 23] Admonetur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet tantum historiae notitiam, qualis est in impiis et diabolo, sed significet fidem, quae credit non tantum historiam, sed etiam effectum historiae, videlicet hunc articulum, remissionem peccatorum, quod videlicet per christum habeamus gratiam, iustitiam et remissionem peccatorum. 24] Iam qui scit se per Christum habere propitium Patrem, is vere novit Deum, scit se ei curae esse, invocat eum, denique non est sine Deo, sicut gentes. 25] Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere: remissionem peccatorum. Ideo deum tamquam hostem oderunt, non invocant eum, nihil boni ab eo exspectant. 26] Augustinus etiam de fide nomine hoc modo admonet lectorem et docet in Scripturis nomen fidei accipi non pro notia, qualis est in impiis, sed profiducia, quae consolatur et erigit perterrefactas mentes. 27] Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei. 28] Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia. 29] Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint. 30] Sic enim ait Ambrosius [De Vocatione Gentium]: Fides bonae voluntatis et iustae actionis genitrix est. 31] Nam humanae vires sine Spiritu Sancto plenae sunt impiis affectibus et sunt imbeciliores, quam ut bona opera possint efficere coram Deo. 32] Adhaec sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera; 33] quemadmodum est videre in philosophis, qui et ip
PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34  
35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   >>   >|  



Top keywords:

peccatorum

 

gratiam

 

remissionem

 
homines
 

iustitiam

 

Christum

 

impiis

 
significet
 

articulum

 

possint


diaboli

 

videlicet

 

tantum

 

historiae

 

qualis

 

conscientiae

 

doctrina

 

mereri

 
propter
 

voluntatem


confidamus

 
facere
 

apprehenditur

 
accipitur
 

Spiritus

 

gratia

 
necesse
 
remissio
 

Tantum

 

docent


nomine
 
admonet
 

lectorem

 

Augustinus

 
exspectant
 

Scripturis

 

mentes

 
Praeterea
 

Sanctus

 

perterrefactas


erigit

 

accipi

 

profiducia

 
consolatur
 

nostri

 

efficere

 
Adhaec
 
potestate
 
imbeciliores
 

Sancto